# Chronica Austriae 2.1175.95-104

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.1175.95 to 2.1175.104. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.95
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1175.95

Quam et plagam Cumanorum gens immunda se simulans Christi suscipere fidem et sedem petens sibi dari in Ungaria eandem nimium adauxit, licet prevenerit. Interea Fridericus dux, dum quandam speciosam vidisset mulierem Brunhildem nomine, eius amore capitur inordinato. Quam dum nec blandimentis, promissionibus aut muneribus ad consensum operis nepharii inclinare potuisset, vim hac via sibi inferre tentabat. Indixit quidem solemnem coream, ad quam preconis voce sub gravi pena cives Wiennenses cum uxoribus venire precepit. Qui dum simplici animo nil mali suspicantes iussa complevissent, Bernhildis quoque coree non deesset, mox a satellitibus Friderici rapitur ad stuprum et ab eadem concubitus vi extorquetur. Ob quod et confusioni patet patria et tandem hic ausus multis ipsum periculis involvit et, ut asseritur, finem sibi vivendi fecit. Erat quippe Bernnhildis de nobilium baronum, ut dicitur, de Potendorff genere, qui abusum sue cognate dolentes tandem, ut inferius scribetur, in venacione ipsum trucidarunt. Sed et hanc turpitudinem Wiennenses graviter ferentes per duos de consulatu sibi mandare curaverunt, quod, nisi cicius abscederet loco, pro hac violencia graves ipsum pene quantocius parate cercius involverent. Quibus auditis familiares fugam ineuntes quidam per portas, alii vero per murum civitatis se summittentes evaserunt, dux vero festinanter a Wienna versus castrum Starchenberg se contulit, quod et castrum una cum Medling dumtaxat et Nova civitate ex omnibus suis in Austria obtinere potuit, anno Domini MCCXXXVº. Et quia prefatus dux previe nec imperatoris Friderici II. – a quo vocatus pluries tamquam presumptuosus per litteras et legatos – advertit edicta neque principum vicinorum attendit simultates et odia, ymo verius parvipendit, ideo in curia Auguste per imperatorem celebrata communi principum sentencia proscribitur ut contumax et ducatus honore privatur, dum multe querele gravatorum per prefatum Fridericum deducerentur in medium precipue prelatorum et nobilium, nam et mater eius Theodora ob rerum penuriam et timorem filii, ne ipsam perpetuis vinculis alligaret, fugit in Boemiam ab Austria, quod factum multis ex suis incussit timorem.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
