# Chronica Austriae 2.1410.1-7

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.1410.1 to 2.1410.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1410.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1410.1

MCCCCX. nullus umquam ad ducis Austrie consilium aut officium subintrare potuit, quousque Leopoldus dux Austrie etc. protunc gestans tutoriam Alberti pupilli post regis Romanorum, Ungarie et Bohemie etc., ducis Austrie etc. hunc bannum rupit et Hertnidum de Potendorff senescallum Austrie et suum consiliarium fecit. Indicant et hec laqueorum et corrigiarum vestigia in yconia sue sepulture desculpta, quibus ipsum fortissimum virum ad terram usque de sella multo labore sui carnifices deiecerunt. Certum tamen est, quod hec sic acta dinoscuntur anno MCCXXXXVIº feria sexta ante Viti, quo die et Austria vero herede orbata multis cepit subiacere periculis pariter et incommodis, ut planius inferius edocebitur. Hoc tamen pretereundum non censeo, quod prefatus Fridericus tandem, postquam imperator infauste contra dei ecclesiam, Alexandrum IIII. summum pontificem, Christi sacerdotes et, ut fertur, sermonibus incaute prolatis in favorem Machmet et Christi domini et Moisii vilipendium ab imperio depositus est et anathematis vinculo innodatus, curiam imperialem principum in Neapoli congregare decrevit, et Fridericus, quia principum consiliis imperatoris graciam plenius obtinuisset, ad eandem vocatus comparere voluit propria in persona, in qua ab imperatore invitatus ad prandium quia venire detrectabat fortassis ob anathematis vinculum in eum congestum, 〈imperator〉, quatenus 〈eum〉 ad veniendum artaret, omnia ligna et carbones pro foco necessaria sibi venumdari Neapoli interdixit. Quo comperto cum testis nucum sibi eoquinam preparare fecit. Postea vero veniens ad imperatoris curiam suppliciter exoravit, quatenus sibi suos assisinos ostenderet, eo quod quidam talium Ludovicum ducem Bavarie in Khelheim gaudentem cum suis cultro peremisset circa annum Domini MCCXXXI. Qui sibi duos viros demonstrat asserens: 'Hii viri plus me quam deum verentur.' Quod ut facto evidencius demonstraret, eos in altam turrim precepit ascendere et uni ex eis digito connivens, ut se deorsum mitteret; adstatim se precipitare non dubitavit, qui disruptis cruribus mox finem vivendi fecit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
