Latin
2.1410.117 to 2.1410.124
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1410.117-124
Not analysed yet
Sequenti vero anno civitas Marcheckh a prefato Ottakero construitur iuxta flumen Marchiam in loco, ubi aliquando idem rex et dux contra Belam regem Ungarie et filium eius Stephanum gloriose triumpho potitus est in die Margarethe anno Domini MCCLXº, licet enim trewge inter eos essent composite; quia tamen prefatus Bela Austriam hostiliter invasit, ideo Otthakherus obvians ipsum in fugam convertit et sua tentoria abstulit. Postea vero firmata pace reddidit sibi Stiriam, quam tenebat, unde Otthakarus fortem collegit exercitum et veniens pariter ad aquam Lytham nomine facta est inter eos concordia. Et quia Philippus, alias Salisburgensis mortuo Udalrico fratre, post vero patriarcha electus Aquilegensis, de patrimonio suo Carniola se intromiserat, Otthakarus cum exercitu in eum procedit et Laybacum obsidet atque capit ac ipsum ultimum heredem Carniole ad resignacionem eius usque coegit assignato sibi castro Pösenpewg, muta et reditibus in Austria iudicii in Chremsa pro vite necessariis. Quo temporis intervallo iterato Stephanus Austriam ingreditur. Quibus auditis Othakarus super insidiis, licet treuge starent inter eos, sibi per Ungaros sub Semming structis per Lilingfeld et Mawrperg venit Bohemiam et forti adunato exercitu Bohemorum, Australium et Styriensium obsedit et obtinet opida Posonium, Misenburg ,Altenburg, ubi forti exercitu habuit obvium regem Steffanum prope fluvium Rebnitz. Sed dum sensit suorum, precipue Styriensium, restitucionem ad ea, in quibus Othakerus eos gravaverat, rex Stephanus terga cum suo exercitu vertit. Deinde Otthakerus facto ponte per Danubium obsidione cinxit Supronium et in dedicionem suscepit; postea vero, cum Valbach attentaret, comes Ybanus dimissis piscinarum suarum aquis magnam stragem in exercitu Otthakeri fecit, qui et ad Iaurinum declinavit et per girum predis et ferro cuncta vastavit. In quo loco socrus sua de Maschovia ipsum, licet plurimum male suspicionis fuerit, visitavit et ab eo obtinuit, quatenus a vastacione Ungarie se temperaret.