# Chronica Austriae 2.1410.30-41

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.1410.30 to 2.1410.41. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1410.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1410.30

Qui et haud longe post, dum XII. annum agerent, veneno impociati sunt in Sycilia, ob quod tam lacrimabiliter orbata viro et filiis Margaretha antedicta ad locum sue nativitatis Austriam deliberavit confugere. Que veniens multo honore suscipitur ab universis et locus pro sua mansione Hainburga sibi deputatur . Gerdrudis eciam filia ducis Hainrici de Medling, que primum Hainrico filio regis Bohemie copulata extitit, qui vix decem et octo mensibus supervixit, et expost Hermanno marchioni de Badn nupsit, post quatuor annos eodem orbata viro, ut premissum est, similiter ad Austriam venit. Cui locus in Medling deputatur ad manendum. Et quia thesaurus ducis Friderici in castro Starchenberg repositus servabatur, quod ipse cuidam fratri ordinis Theutonicorum recommendavit, dum viveret, et quod prima facie requisitus reddere recusavit, hinc contra eundem suspicio de fraude suborta est. Tandem vero reddito castro thesaurus in tres partes partitur, quarum una cessit prefate domine Margarethe regine, altera Gerdrudi, tercia vero domine Constancie marchionisse Missnensi et suis duobus filiis Theodorico et Alberto, sororibus sepedicti Friderici ducis. Interea periculosa orta est divisio inter magnates terrarum super assumendo domino. Unam partem fovit pincerna Schenckh de Rotennburg, aliam dominus Otto de Haslaw et dominus Hadmarus de Liechtenwerd, quibus consenserunt de Potendorff, pincerna de Veldsperg, domini de Kunring, de Volkhesdorff, de Winckl, de Meissaw, de Liechtnstain, de Suneberg et de Zelking. Hiis diebus suborta sunt mala in terra, ita ut nemo securus possit itinerare ad expedicionem suorum negociorum sine iactura. Iam et finitimi principes Austriam et pariter incole eius diversis spoliis et molestiis lacessunt et conturbant. Quare indicta est dieta ad antiquum magne opinionis quondam opidum propter quondam capitalis Tulne civitatis propinquitatem Trebennsee. In qua dieta uno spiritu conclusum est, ut ad Hainricum marchionem mitteretur Missnensem, quatenus unum de suis filiis ex Constancia sorore ducis Friderici sine liberis defuncti, Theodricum vel Albertum, ad suscipiendum sepe dictorum ducatuum Austrie et Styrie regimen et gubernacula dignaretur transmittere.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
