# Chronica Austriae 2.1410.67-73

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.1410.67 to 2.1410.73. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1410.67
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1410.67

Sed quia dux Udalricus occasione sue uxoris Styriam sibi deberi iudicavit et quia Philippus frater eiusdem iam ad ecclesiam Salisburgensem electus , licet consecracionem distulerit, contra quem Ulricus electus et confirmatus extiterat, ideo prefato archiepiscopo, qui se in partem Otakari contulerat, gravia dispendia apud Rastat contra ipsum triumphans intulit. Interea Styrienses capitaneo regis Stephani molesti fuerunt et ad Ottakarum pro subsidio contra regem Belam et filium eflagitare coacti sunt. Qui dum se treugis obstantibus id de propinquo facere se non posse respondisset, comes Conradus de Hardeckh cum nulle pugnatoribus ad opem ferendam Styriensibus advenit. Quod audiens rex Stephanus, qui iam terminos Styrie attigerat, gradum fixit et retrocessit. Elapsis autem treugarum diebus Othakarus se iterato de Styrie ducatu intromisit et Brunonem episcopum Olomucensem inibi capitaneum constituit, dominam eciam Gerdrudem supradictam de Styria eiecit, que tandem exul in Missnam ad quoddam monasterium convolavit ibique usque ad vite sue terminum permansit. Huius Othakari temporibus, qui Wienna potitur, Vº kallendas Aprilis in platea dicta Synningerstras domesticus ignis exuberans eandem plurimum quassavit, XVIº vero kalendas Maii facta est eclipsis 〈lune〉 in media nocte et protunc in domo camerarii in Chienmarckht ignis exoritur, a quo Altum forum a parte institorum et tota Arena depopulatur. Post XIII vero dies in vigilia sanctorum Philippi et Iacobi feria V. extra Portam Scotorum in curia, qua lateres coquebantur, improvise ignis exoritur et flante vento austro vehementi civitas Wiennensis tercio conflagratur , adeo ut duabus portis Vischmarckht et Carinthianorum salvis remanentibus ipsa civitas tam extra quam intra portas CL domibus remanentibus in et circa Novum forum quasi in favillam sit redacta; claustra quoque Scotorum et Minorum, parrochiales eciam ecclesie ad sanctum Stephanum, Sanctum Michaelem et sanctum Petrum exuste sunt, turres quoque civitatis incinerate, testudines eciam et structure lapidee igne consummate plurime corruerunt, ita ut a sua condicione tale damnum Vienna non legatur pertulisse, anno Domini MCCLXXIIIIº.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
