Latin
2.1410.84 to 2.1410.90
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.1410.84-90
Not analysed yet
Peracta hac igitur victoria anno Domini MCCLXº ipsa die Margarethe Othacarus procinctum movet contra regnum Ungarie et dirutis multis apud Posonium tandem per tractatus deventum est ad concordiam, hoc modo ut filia margravii de Branndenburg, que sanguine iuncta erat Otthakaro ,traderetur in coniugium Bele filio iuniori regis Bele, quod et factum est. Nupcie quoque celebrate in Wienna, in quibus rex Bela cum duobus filiis Stephano et Bela, cum regibus Rutenorum ,Masovie, genero regis Bele et rege Syrvie cum multis ducibus presens aderat. Interea dum ministeriales Austrie sua feuda et ministeria, que a ducatu Austrie habent, disponunt suscipere, ortus est in gaudio tumultus non modicus; quem dum Ungari in se suspicati sunt exortum, rex Bela cum filiis clam abscessit a Wienna et missis nunciis sponsam sibi adduci precepit, quod plurimum moleste tulit Ottakarus, et sic nupciarum solennitas suum finem cum merore sortita est. Non longe postea suadente diabulo Ottakarus concepto rancore in uxorem suam dominam Margaretham et divorcium ab ea anhelante spiritu apud Urbanum IIII. et collegium cardinalium expetens ipsam seorsum in Krembs habitare coegit . Cum autem apud papam voti compos fieri nequisset, missis nunciis ad Belam cum fictione licencie obtente super divorcio duxit eiusdem neptem filiam regine Masovie. Tandem prefata Margaretha tam diu private sedit in Krembs, donec hausto veneno vitam finivit et in Campo liliorum cum patre sepelitur. Ecce quomodo extrema gaudii occupat luctus, dum hec Margaretha alias flebiliter regis Romanorum solacio orbata regi celorum se inantea servitura devovisset et hiis oblita solacio mortalis hominis incumbere decrevisset, eciam despecta tandem ante tempus miseram cogitur in mortem omnibus in exemplum votivis deo, ne post vota retrospiciant et per hoc dei flagella eciam pro presenti, ut plurimum contingit, non evadant.