# Chronica Austriae 2.1410.98-105

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.1410.98 to 2.1410.105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1410.98
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.1410.98

Hiis diebus frater Bertoldus ordinis fratrum minorum in Austriam ingreditur predicando ibidem pariter et Moraviam, quem ad ducenta milia hominum secuta sunt, ubi a simplicibus ut propheta de futuris eventibus arbitrabatur. Quem mei progenitores ferebant predicasse: 'Dum Roma ubi ad domos veniet, videatis periculosa tempora adesse!' Hinc et in silvis, campis aut altis propugnaculis predicabat 〈anno〉 MCCLXIIIº, quo et tempore multi proceres, divites et pauperes, senes cum iunioribus, sequentes vexilla nudi vel lineo tecti processerunt de loco ad locum, de ecclesia ad ecclesiam, detulerunt candelas et flagella in manibus, quibus se usque ad sanguinis effusionem atterebant. Lugubria cantica processionaliter decantabant, comparebant per XXXIII dies mane et vespere. Propter quod multi usque ad lacrimas, videntes se volutari in pulveribus et luto ad penitenciam, sunt conducti. Otthacarus rursus ductus penitudine, quod Styriam Bele tradidisset, et quantum potuit, studuit eandem recuperare. Propter quod rex Bela tam in Styria quam Austria et Moravia indicibilia mala fertur admisisse rapinis et incendiis neque parcens sexui nec etati, loca deo dicata, ecclesias et monasteria, igne conflagravit, inter quas et ecclesia in foro Medlick exusta est; ecclesiam eciam in Walterdorff dolo captam diruit et in fregit pluribus inibi occisis. Tunc Freystat in metis Austrie subita exorta tempestate sic igne absumpta est, ut nec una domus esset salvata, III. feria pasche neque ob impetum ignis locus esset fugiendi, quin plures interirent incendio, alii pedibus fugiencium fuere conculcati et exicio traditi. Anno Domini MCCLVIIIº in secundis vesperis Affre exusta est magna pars Wienne, ita ut ecclesia sancti Steffani cum campanis , domus Theutonicorum, domus hospitalis sancti Iohannis, ecclesia et monasterium sancti Iacobi et domus Predicatorum cum omnibus vicis confinibus flagrarent incendio tam feroci, ut in Alto foro mercator in suo calculo sic inopinate desudans preoccupatus referatur, ut omnem pecuniam coactus sit relinquere et simul cum domo igni committere et, ut vitam salvaret, per fenestram domus prosilire.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
