Latin
2.pr.1 to 2.pr.9
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.1-9
Not analysed yet
Cum ergo ducatus Corrodancia, sicut premittitur, suo duce et heredibus orbatus vacaret, Romani quendam deo et Christo eius devotum et fidelem comitem eidem preficere decreverunt nomine Amnon. Hic ab aliquibus asseritur fuisse de cognacione sancti Alexii et ex signis in morte eius apparentibus ad fidem cum Helena ipsius uxore conversus. Quod verisimile non videtur, quia hec sub Innocencio papa et imperatoribus Christo devotis Archadio et Honorio, quando et Roma tota fidei orthodoxe colla subiecit, noscuntur accidisse. Iste vero Amnon a Romanis in odium fidei gloriosum pro Christo martirium legitur consumasse. Alter ergo Alexius fuit, de cuius prosapia hic Amnon legitur traxisse originem, occultus Christi discipulus, sicut et hic Amnon fidelis Christi, sed cum Helena occultus fuit. Iste ergo Amnon a Romanis in ducatum Corrodancia transmissus venit cum Christo devota uxore sua Helena mutatoque nomine eius priori decima vice ipsum ducatum Avara vocitavit, a quo et incole huius patrie et magne partis Ungarie Avares, de quibus multa in cronicis legimus et 〈quos〉 ab Ostrogottis et istos ab Hunis tandem expulsos in eorum cronicis invenimus, sicut et vice versa Ungari a marchionatu Austrie per Albertum comitem Austrasie sub Ottone imperatore sunt depulsi. Ipse eciam Amnon ducatus Avara mutavit insignia armorum instituens clypeum nigrum, in cuius medio pro medietate sinistre partis alba et pro alia medietate viridi amictu virgo stans et coronam auream manibus gestans erat vestita, in galea vero draco aureus duabus alis albis in sursum protensis alatus. Hic est Amnon occultus Christi discipulus, qui gubernavit ducatum Avara LIII annis et cum deo devota Helena coniuge multos sibi subditos ad Christi fidem sua doctrina convertit. Quod Romani, ut fertur, percipientes vocatis ambobus Amnon gladio animadversum Christi martirem esse certum, plures quoque fideles in Avara per eum conversos simili pena pro Christi fide damnaverunt .