# Chronica Austriae 2.pr.127-137

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.pr.127 to 2.pr.137. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.127

Ex quibus, dum in Asya morati sunt, Amazones a se exire fecerunt. Post hec Telephus, Herculis filius, Gothorum rex sororem Priami coniugio sortitur et cum Danais congreditur bello, in quo ducem Thesandrum peremit. Cui Euriphilus eius filius succedit, qui Troiano bello presens fuisse scribitur atque ibidem peremptus. Deinde longo intervallo Thamiris regina cum filio Gothis prefuit, que et in Scithico 〈bello〉 Cyrum regem Persarum peremit. Deinde Darius Ydapsis filius ab Antino Gothorum principe bello victus in fugam agitur et ita Xerxes Darii filius rex Persarum cum valida manu contra admirandam potenciam Gothicam veniens nichil efficere valuit. Philippus Macedonie rex, Magni Alexandri putativus genitor Gudule Gothorum regis Meduppam filiam coniugem nactus est, ut saltem eo medio Gothorum amicicia et pace frueretur. Eo tempore, quo rei publice gubernacula Romani tenebant , Dicineus Gothorum rex Gothis prefuit, cuius consilio magna pars Germanie subacta est. Post quem Cominosicus omni prudencia rex clarissimus subsequitur, sub quo Dacia, Ripensis, Mesia et Tracia Gothis accessere, et quia tam in Asya quam aliis locis maxima pars mundi Gothis obtemperare visa est, duo regna, orientale et occidentale, constituunt; et licet Romanorum potencia videretur in immensum adaucta et iteratis vicibus Gothos niteretur supprimere, numquam tamen voti compos effecta est, quoniam et Domiciani imperatoris tempore a Dorpaneo Gothorum rege Opius Sabinus Romanus primo et postea 〈Cornelius〉 Fuscus duces Romani exercitus diversis preliis fusi et vita cum potestate privati sunt anno Christi LXXXV, ex qua victoria Gothi ,Anses', id est,Divini', dicti sunt. Anno Christi LXXXX Cniba, eciam Gothorum rex, Decium imperatorem bello pressit. Gallus et Volusianus ad ineundum pacis fedus cum Gothis compulsi sunt. Ipsi eciam per Amazones magnum Dyane templum in Epheso fabricarunt et Troyam solo stratam in parte repararunt.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
