# Chronica Austriae 2.pr.151-159

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.pr.151 to 2.pr.159. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.151
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.151

In quibus non minus claret, quo ardore ad reformacionem statuum Christiane religionis ducti sunt, dum in medio patrum humo prostrati cum lacrimis bonum Christiane rei publice, ut proficeret, sollicitarent. Quam diligentem curam sancti presules advertentes multa pro conservanda nobili Gothica stirpe synodica statuta edidere, maxime ne umquam alias preficeretur in regem quam de Gothicis principibus. Deduxit quoque in medium victoriam Theodrici Ostrogothorum regis contra Odoacrem Pannonicum, qui XIIII annis Romanis prefuit violenter. Qui licencia Zenonis imperatoris Ytalie et Romane urbi, quam vi ceperat, XL annis pacifice prefuit . Qui et Gallias et Hyspanias domuit anno Christi CCCCLXXXV, unde et Hyspaniarum reges se Gothos nominant . Dicebat insuper, quod Gothorum et Wandalorum communis erat patria originis, quamvis altrinsecus legantur fuisse adversati, et quod a Suetis sumpserint originem sicut et Finoli, qui nunc Longowardi, et Burgundiones, Vesegothi, Affricani et Dani ac Saxones, qui egregia in Britannia bella peregerunt et Anglia. Sicque conclusit Swedorum regnum ceteris antiquius, forcius et nobilius, qui a nec umquam a Roman o monarcha vinci potuit, sed e regione ipsos ad federa coegisset, et quod caput mundi Roma post suum millesimum centesimum et sexagesimum quartum annum sub ipso ruit stante Gothorum regno et vigente ut ab inicio in propria patria, licet apud exteras acquisitas naciones, ut alia mundi imperia, plurimum defecerit. Hec ita volui presentibus inserere, ut clarius posset agnosci, qua occasione hee nostre partes dicantur olim a Gothis inculte eorumque vel dominio vel societati paruisse, sicut de Godefrido de Preclara (nunc Pechlaren vocitata) principe quondam Austrie et quod ad societatem Theodrici Veronensis transierit, supra patuit et antique testantur hystorie. Forte tamen iuxta premissa ad noscendum originem Australium deservit id, quod Trogus aiebat: Cum Gallos et Germanos totus non caperet occiduus pre multitudine, trecenta milia hominum pugnatorum ad sedes novas querendas transmiserunt ultra Brisacum.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
