# Chronica Austriae 2.pr.160-169

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.pr.160 to 2.pr.169. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.160
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.160

Ex quibus pars in Ytalia consedit, que et post Romam cepit et incendit, alia per multas strages Pannoniam incoluit. Qui cum finitimis plura bella Polonis, qui et Lechite dicti, gesserunt, Avares eciam, quibus Huni successerunt, preliis gravarunt et ligwagiorum ac terre eorum porcionem acceperunt. Quibus colorem prestat dictum superius, quod olim marchiones Austrie germanitate iuncti fuere ducibus Orientalis Franconie sive Theutonice Francie, nunc Franconie, a Francis olim ortis. Cronicis tamen testantibus constat Austriam quondam fuisse Pannonie partem – Superior quoque Pannonia vocitatam – nunc Hunis, nunc Romanis subditam et a Leopaldo iam dicto e manibus Hunorum ereptam. Hanc eciam Maternus Longowardus nacione Sabariensis tenuit, qui cum Hunis apud Sycambriam manus conseruit et auxilio Theodrici Veronensis ducenta et vigintiquinque milia fudit. Qui et post triumphum Tulnam, tunc opimatissimum opidum, veniunt ibique insecutis Hunis post suorum sepulturam et conserto prelio occiso Materno et fusis non minus ducentis milibus de Latinis terga vertere coegerunt non minus quadraginta milibus Hunorum occisis. Albertus igitur nobilis comes ex Troianorum genere et Wangionum ducibus ortum trahens, cuius cognatus Albertus Franconum nobilis comes prodicione Hattonis Moguntinensis de Babenbergensi castro eductus fraude decollatus est, marchionatum Austrie a sancto Hainrico imperatore suscepit ad gubernandum. Sunt tamen, qui dicant hunc Albertum Ernesti ducis Suevie fuisse filium ex Gisilla nobili de sanguine Karoli, ex qua genuisse dicitur Ernestum ducem Suevie post Conrado imperatori crebro rebellantem et Hermannum, Poponem quoque post Treverorum episcopum et hunc Albertum Orientalis marchie marchionem. Quidquid sit, hic est abs dubio, quem quidam Leopoldum vocaverunt et primum marchionem Austrie post Rudigerum de Pechlarn anno Domini DCCCCXXVIIIº; quod tamen non videtur, ut ex Fundacione monasterii Mellicensis patet. Hic Albertus, ut predictum est, tercius marchio Austrie a quibusdam numeratur et Ernust filius eius quartus.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
