Latin
2.pr.179 to 2.pr.192
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.179-192
Not analysed yet
Quem et sequenti anno imperator Hainricus II. tributarium sibi fecit anno etc. 〈M〉XLIIº et iterum XLIIIIº tercio vicit, etc. Anno Domini MXIIIIº Hainricus I. a Bonifacio papa coronatur, MXXº et ad consecracionem ecclesie Bambergensis accersitur et MXXIIIIº Hainricus moritur. Anno〈M〉XXVIº Hainricus frater sancte Kunegundis dux Bavarie factus obiit et filius eius Hainricus successor eius a suis consiliariis strangulatur anno 〈M〉XXXIIIº. Anno vero 〈M〉XXXVIIIIº Conradus imperator moritur et Hainricus eius gener, quem alii filium dicunt eius fuisse, succedit, qui et ambo Spire tumulantur. Quo et anno sancta Chunigundis, que alias Elysdrudis dicebatur, quievit in Domino. Huius Alberti temporibus Ungari Styriam, Charinthiam, Carniolam et terras finitimas gravibus predis et incendiis afflixerunt. Contra quos 〈dux Meranie〉 Gotfridus ,dux Karinthie 〈Eberhardus〉 et Gregorius Aquilegensis congredientes in fugam sunt conversi. Quod Conradus imperator I. audiens in via de Roma Ungariam manu forti aggreditur, sed orto bello intestino in suo exercitu frustra repedare coactus est. Sed dum Ungari hiis elati successibus per Austriam, Bavariam, Sweviam usque ad Saxoniam ascendissent et urbem Augustensem obsedissent, tandem imperator cum exercitu superveniens ipsos prorsus delevit et duos eorum duces, Assur et Lelium, Ratispone suspendit patibulo. Itaque in hac tempestate quid nobilis iste Albertus prudens et fortis in milicia contra patrie sue hostes viriliter gesserit, satis consideranti occurrit, qui nedum perfidos ,sed et infidelium vicinorum mores expertus est. Qui et, dum cursum suum perfecisset in huius mundi pressura, felici fine rebus excessit humanis ut dicitur MLVIº, alias MXLVIº, sub Hainrico IIº. Hic Albertus habuit filium Ernestum. Ille Ernestus habuit filium Leopoldum, qui Formosus vel eciam Fortissimus est cognominatus. Hic ex Yta Hainrici III. imperatoris filia muliere sanctissima, que ad expedicionem Iherosolymitanam cum Welfone Noricorum duce tendens mortem obiit, Leopoldum Largum ac Pium genuit.