Latin
2.pr.20 to 2.pr.32
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.20-32
Not analysed yet
Que genuit ei tres liberos: Eberhardum, post Annam, ultimo Iohannem. Katherina ducissa diem suam extremam conclusit triennio ante Albertum ducem ipsius virum, sed post eius mortem pariter nanciscuntur sepulturam in Wienn et in ecclesia, quam frater suus Iohannes alias erexerat, 〈tumulantur〉. Non longe eciam post Alberti obitum et Iohannes minor filius et Anna eius germana sine heredibus decedunt 〈et〉 simul humantur cum suo patre. Eberhardus maior natu Alberti ducis Austrie 〈filius〉 post mortem patris suscepit eiusdem gubernandi habenas. Sociavit quoque sibi matrimonialiter et legittime unicam ducis quondam Bawarie filiam, cui et paternum cessit dominium, nomine Osanna, que peperit ei duos filios Albertum et Iacobum . Quibus ante parentes vita functis tristicia gravi absorpti pater et mater neque iste se amplius ducem, sed alias se titulavit ,cum 〈se〉 subscriberet,Eberhardus dei gracia dux Austrie et Bawarie', neque mater se inantea ducissam appellare decrevit ,sed mutato tytulo,Eberhardus marchio Austrie' se inantea scripsit 〈,marchionissa'〉. Quam dum XXXII annis multa cura administrasset et precedente tribus annis Osanna ducissa debitum carnis exsolvisset, feliciter quievit in Domino sepultus una cum uxore et duobus prefatis suis filiis in ecclesia beati Petri prope Straubingam. Post cuius decessum sine herede marchionatus Austrie cessit in ius imperii. Imperator ergo concessit eundem Hainrico duci Bohemie in feodum. Qui cum uxore sua Ursula, quam de Ungaria in coniugium duxerat, marchionatum Austrie in possessionem suscepit ipsumque XXX annis gubernavit sub eisdem insigniis ut Eberhardus suus precessor. Eius quoque titulus fuit,Hainricus dei gracia marchio Austrie et dux Bohemie'. Mortua itaque Ursula uxore post triennii temporis tractum ipse eciam sine liberis Hainricus moritur et una cum Ursula uxore in opido, cui nomen Glatovia, in Bohemia sepelitur. Ob quod iterato Austrie marchionatus in ius imperatoris concessit.