# Chronica Austriae 2.pr.207-219

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.pr.207 to 2.pr.219. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.207
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.207

Reliquit tamen filios duos Leupoldum et Ernestum sibi successores . Hiis diebus, dum Petrus Wilhelmi Burgundionum regis fratris filius factus esset rex Ungarie et suis lasciviis plurimum regnicolarum turbasset animos in eo precipue , quia se Alemanorum plus quam Ungarorum fidei credebat, officiales quoque ex eis constituit, qua de re facta coniuracione perquirebant, quem de genere regali possent ad regnum eiecto Petro sublimare, et quendam comitem Abam nomine, alias Ovonem, sancti quondam Steffani sororium accersientes ipsum regem Ungarie super se constituerunt. Quod audiens Petrus rex territus clam ad imperatorem Hainricum confugit petens sibi subministrari suffragiorum opem, pro eo quia ipse prefati regis Steffani sororis filius erat. Quod percipiens Aba missis legatis animum nititur placare imperatoris. Quod dum minime impetrasset, congregata forti manu ex utraque parte invadit Austriam et supra Tulnam usque ad fluvium Thrismam collectis predis revertitur in Ungariam altera die post quadragesimam, in qua hanc crudelitatem nisus est perpetrare. Post eciam misit suos ad depredandam Charinthiam. Hec dum aguntur, imperator Hainricus II. Colonie sanctum celebravit pascha et inito cum principibus consilio ad expetendam ulcionem contra imperii invasorem et suorum fidelium detentorem decrevit expedicionem in Ungariam instaurare, sed Aba promissa satisfactione et captorum relaxacione additis quoque donariis non paucis fecit imperatorem paulisper tepescere . Ex quibus Aba insolens factus in Ungaros cepit plurimum desevire, unde permoti plures ad imperatorem confugiunt et in eum querelas componuntet precipue, quia neque captivos relaxavit neque lesis satisfacere curavit. Hinc imperator descendit in Austriam et tandem Abam bello tercio petit et terga vertere coegit cooperante Adalberto marchione Austrie. Quem et Ungari, quibus offensus erat, insequentes in quadam villa anno regni sui tercio peremerunt. Postea vero Ungari apud imperatorem supplices veniam deprecantur. Quos ille benigne suscepit et, que petebant, indulsit.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
