# Chronica Austriae 2.pr.242-250

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.pr.242 to 2.pr.250. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.242
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.242

Qui tamen tandem matre cum uxore in Admontensi monasterio in montanis Styrie constitutis clam in bello tercio contra Geysam deperdito veniens ad Ytalie loca vitam monasticam bono fine conclusit. Tenor privilegii Austrie: Nos Nero amicus deorum et fidei eorum propalator, preceptor potestatis Romane, imperator 〈et〉 cesar et augustus. 〈Nos〉 sumus deliberati cum omni nostro senatu, quod eximi debeat illa Terra orientalis ante alias terras, quia ipsa et eius habitatores ante omnes illos, qui Romano imperio subditi sunt, laudabiliter elucescit. Ob hoc dicimus 〈nos〉 illam eandem terram in perpetuum quietam et absolutam omnis pensionis et census, qui iam impositus est vel erit in futurum ab imperiali potestate aut a nobis aut a successoribus nostris vel quibusvis aliis. Nos volumus eciam, quod eadem terra in perpetuum libera perseveret. Eciam precipimus nos ex Romana potestate, quod cum nulla adversitate illa terra superius nominata ab aliquo in aliquo molestetur. Si quis autem contra hoc faceret, quam cito hec perpetrasset, ille esse debet in banno Romani imperii et numquam inde tempore aliquo exire. Datum apud Lateranum in die Martis illius magni dei. Quam ob rem nos prefatus rex Hainricus IIII. quondam 〈domini〉 Hainrici Romanorum imperatoria genitus preces preclarissimi et nobilissimi principia domini Ernesti margravii Austrie sacri Romani imperii prioria et fidelissimi principia et generosissime domine, domine Agnetis Romanorum imperatricis genitricis nostre charissime competitricis eiusdem, per portas admisimus exaudicionis, cum ipse princeps prefatus 〈dicti〉 imperii honores et utilitates procuret seu iugiter prosequatur et nichilominus 〈in〉 instanti anno cum bellatoribus suis et exercitibus illas terrarum partes contra paganos obtinuit vicibus trinis eosque exinde pepulit cooperante auxilio divino potenter, vicit et eiecit. Sequitur forma privilegii Iulii, et nota: Quam ob rem nos prenominatus rex Hainricus intuiti sumus et rememorati, quod homines, qui in infidelitate persistunt, litteras dant aliis hominibus, qui illius fidei et credulitatis sunt, 〈que〉 inutiles ac infructuose sint illis hominibus et gentibus, qui in Christum Ihesum credunt, et terris eorundem.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
