Latin
2.pr.251 to 2.pr.258
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.251-258
Not analysed yet
Propter hoc nos illi generoso principi prenominato Ernesto margravio Austrie et auia heredibus ac ipsi terre Austrie corroboravimus et fecimus innovari illas prescriptas litteras, que in lingua paganorum conscripte fuerant et quas in Latinum sermonem convertimus 〈et transtulimus〉, ita 〈dumtaxat〉, quod prefato Ernesto margravio 〈et〉 terre sue 〈Austrie〉 ac 〈suis〉 posteris et successoribus honorem et fructum apportent et inducant acsi 〈eidem〉 a divis et christianissimis imperatoribus dote forent. Et quia prefatus Ernestus situatus et constitutus est in uno fine christianitatis et omni tempore incitat et exercet opera domini nostri Ihesu Christi, damus ei in adiutorium et subsidium illos episcopatus Iuvavie et Laureacenaem, ita 〈tamen〉, quod prefatus Ernestus et sui successores ac terra Austrie advocati et domini super illis esse debeant. Insuper eisdem concedimus illam graciam, quod ipsi glodium iudicii ipsorum et banderium sive vexillum terre ipsorum publice ante imperium et 〈ante〉 totum mundum et populum deferre debeant atque possint, quia ipse et sua terra 〈sepe〉 sepius laudabiliter in dei servicio emicuit et apparuit gloriose. Hec manu propria et sigilli impressione iussimus insigniri. Actum anno Domini MLVIIIº IIIIº nonas Octobris. Gevehardus cancellarius vice Liutoldi archicancellarii recognovi. Sed ut ad ceptum opus revertamur, a quo paululum sumus digressi, sunt, qui Albertum marchionem Austrie anno Domini MLº ferant cum Andrea rege Hungarorum pacis inivisse federa et anno Domini etc. MLIIIº Ernestum quartum marchionem Austrie successisse vel MLVIº, avum sancti Leopoldi, eo tempore, quo Caino, qui et Conradus, dux Bavarie ab Hainrico imperatore 〈in exilium pulsus est〉, qui et peregre moritur, vel, ut alii volunt, ab Ottone duce occiditur, qui et sub Agnete imperatrice, que anno 〈M〉LVIIIº sibi ducatum vendicat, principatur sub Nicolao papa et Ennglberto Pataviensi episcopo.