Latin
2.pr.274 to 2.pr.282
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.274-282
Not analysed yet
Sunt tamen, qui dicunt Bohemis, Polonis et Bavaris cessisse victoriam et marchionem Leopoldum bello succubuisse, sed primum verius iudico, quia Leopoldus iacula futura previdebat et caucius procedebat tamquam is, qui fortune viribus se minus consulte commisisset. Fertur eciam, quod parte ex utraque vix septem viri nomine Preminger salvati sunt, qui post ad partes Ungarie secesserunt. Hoc dum facinus per Albertum deducitur ad imperatorem prenominatum consilio ducis Polonie, qui fratres persuasit subire iudicium arbitrorum, et plenarie cognita veritate sentencia fertur arbitralis in Leopoldum, pro eo quod articulatam violenciam manifesta vindicavit iniuria. Propter quod et iussus est, ut sua dominia de fratris manibus in feodum susciperet; quod dum factum esset, furor amborum plurimum conquievit. Hec acta feruntur anno Domini MCXº, secundum alios MCIIIIº. Hic Leopoldus ab aliquibus fertur rebellasse cum multis aliis principibus imperatori, quia et ipse Gregorio VIIº contempto Brixie in generali curia Cwipertum Ravennatensem episcopum in sedem Petri intrusit et prelatos e suis sedibus sibi non assencientes eiecit, ipse autem Altmannum Pataviensem episcopum contra regem et Tyemonem sibi successorem in sede episcopali defendit. Iste eciam Leopoldus monasterium Mellicense renovavit, sed cum circa octo annos in humanis deguisset, eius filius Leopoldus fertur residuum complevisse, ita ut anno Domini MXCVIIIIº die ipsa beati Benedicti instituuntur ipsius ordinis nigri monachi secularibus amotis canonicis, qui hactenus ibi collegia habuerunt. Hic post multa laudabiliter gesta anno Domini MCXº rebus excessit humanis sepultus in Mellicensi cenobio. Inter que et monasteria in Geras et sanctimonialium in Perneckh postea per Ulricum a comitibus quibusdam de Pernegkh appellatis fundata sunt et possessionibus ad sufficienciam dotata, quibus plura donaverunt Leotoldus et Hainricus comites de Hardeckh; que et privilegiis dotavit Fridericus I. ,de quo infra, anno Domini MCCVIIº et exusta privilegia renovavit.