Latin
2.pr.299 to 2.pr.307
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 2.pr.299-307
Not analysed yet
Huius sextus filius fuit Conradus, qui adultus XVI annis in episcopali cathedra feliciter Pataviensem rexit ecclesiam; sed mortuo Eberharde Salisburgensi per Alexandrum III. eidem ecclesie prefectus, in qua a Friderico Iº imperatore ob scismatis virus plurimas persecuciones subire coactus est, ut alibi lacius exaravi. Post quas in Domino quievit et in monasterio Admontensi sepelitur. Filia vero prefati Leopoldi primogenita Bertha burgravio Ratisponensi coniugio traditur, secunda Agnes Boleslao duci Polonie copulatur ,tercia Gerdrudis Laßlao duci Bohemie iungitur, qui ob uxoris et parentum merita ab imperatore Friderico in regem Bohemie coronatur, quarta Elisabeth, quam nobilis landgravius de Saxonia sortitus est, quinta Bonitas, que Iuta vocatur; hanc Rengegerus marchio de Monteferrato duxit uxorem. Habuit idem pius princeps similiter tres sorores, quarum unam accepit in thori consortem Othacarus marchio Styrie, secundam comes Leotoldus de Znoyma, terciam dux Bohemie Porbay nomine, unde omnibus palam liquet verificatum in hoc principe, quid apud pium omnium creatorem mereatur pietatis donum, que ad omnia utilis est promissionem habens vite, que nunc est, et future. Huius mater relicta iter arripuit ad sanctam civitatem Iherusalem, in qua fraude Grecorum una cum comitibus Salisburgensi et Udalrico Pataviensi plurima pertulerunt et tandem vita functi sunt anno Domini MCº. Anno igitur Domini MCXXXVIº dedicatur monasterium Neuburgense a Cunrado Salzburgensi et Raymaro Pataviensi et Romano Gurcensi. Eodem eciam anno pius Leopoldus marchio migravit e seculo et, uti fidendum est, vivit in Christo, ex quo misericordes misericordiam consequi testatur Dominus et nec in vita nec in morte delinqui affirmat in suo De officiis beatus Ambrosius. Sepultus quiescit Neuburgensi in capitulo. Huius pii Leopoldi tercius filius Leopoldus, qui et Largus dictus ab aliis, secundus filius eiusdem, scilicet dignitate precellens, quem et frater Hainricus licet mayor natu una secum creditur Austriam gubernare voluisse, anno Domini MCXXXVIº in marchionatu patri successisse dicitur, licet antiqua observancia patrie contrarietur, que Hainricum maiorem natu preposuit.