# Chronica Austriae 2.pr.33-40

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.pr.33 to 2.pr.40. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.33

Imperator ergo tunc eundem itaque prefatum marchionatum iure feodi concessit Ottoni duci Ungarie. Qui Otto sumpta possessione scribebat in titulo,Otto dei gracia marchio Austrie et dux Ungarie' rexitque XVIII annis adeptus conthoralem ducissam Elisabeth nomine de Boemia, que et vita excessit fere biennio ante Ottonem virum suum. Pariter Prage in ecclesia sancti Iohannis tumulantur duos relinquentes filios Conradum 〈et〉 Iohannem; Iohannes non longe post patrem peregre obiit sepultus Rome, ideo Conradus frater eius successit in marchionatu Austrie. Qui et a quibusdam asseritur electus ad regnum Romanorum, quod tamen ex nulla historia Romanorum regum elicere potui factum aut ut veritati consonum reperire, nisi forte talis nominatus sponte expost cesserit suo competitori, quod neque similiter reperi, aut si fortasse sumerentur premissa de Hainrico rege Alemanie, qui tempore, quo Berengarii regnum occupaverunt Ytalie, circa annum Domini DCCCCXIX. regnavit, filio Ottonis ducis Saxonum, qui ab ultimo Ludovico de Carolinis nominatus fuit eo moriente sine heredibus in regem. Sed quia confectus senio recusavit suscipere, persuasit Conradum comitis Conradi filium in Babumberga fraudulenter occisi virum cordatum et strenuum solum de genere Karolorum superstitem eligendum, qui novem annis dicitur in Alemania regnasse, nam ex hoc Albertus comes nobilis ex Orientali Francia sive Franconia, nepos Ottonis ducis Saxonie ex filia, a quo marchiones Orientalis marchie, hoc est Austrie sive Superioris Pannonie, processerunt; et hoc modo de hoc Conrado forsitan prefata possent verificari, quod tamen pio commendo lectori acucius perscrutandum. Nam testantibus cronicis Conradus Alemannus successit Ludovico IIIº, qui ad benedictionem non pervenit in Ytaliam, quare non inter principes ponitur. Fuit vir sapiens et fortis ac victoriosus ; rexit annis septem et moriens commendavit regnum Hainrico filio Ottonis ducis Saxonie. Quem tamen Berengarius II. annis novem satis impedivit, sed tempora non videntur concordare, quia facta hec dinoscuntur circa annum Domini DCCCCXIII.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
