# Chronica Austriae 2.pr.81-89

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 2.pr.81 to 2.pr.89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.81
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/2.pr.81

Tempore vero Decii transito Danubio Romanis incumbentes eciam ipsum Decium cum filio suo devicerunt et peremerunt. Qua sorte elati et inter se ceperunt bellis collidi, propter quod et Hunni ex improviso eos invadentes alios subiugant aut captivitate excruciant, alios patria exterminant, unde et quidam eorum petentes a Valente imperatore locum ad habitandum sibi dari se Wisegot〈hos〉, id est Occidentales, nominabant et per multos annos occidentales Romanorum fines usque ad ulteriores Hyspanias infestabant. Illi vero, qui in patrio solo trans Danubium sub Hunnorum dominio remanere passi sunt, regulos quidem sue gentis habuerunt et sese Ostrogothos, id est Orientales Gothos, appellaverunt. Ab hiis, dum adhuc in gentilitatis cultu persisterent, filias in fedus matrimonii et duces et marchiones Ostergaw sive Austrasie sibi sociasse non abnuo, quos et regulos duces appellatos existimo et genealogia et armorum insigniis plurimum diversificatos, prout ex cronica patrie ex armis parentele ducissarum clarius colligitur . Horum regem fuisse refert Iordanis Hermanaricum , qui Hunorum terrore, licet multas prius gentes straverat, et a suscepto per quendam militem fraudulenter wlnere in decimo anno mortuus est. Quos et Valens imperator lepra Arriane perfidie maculavit. Facit eciam in premissis fidem et patrie vocabulum Osterreych et quoddam in monte Gotvico vestigium, ubi nunc per Altmanum sollenne fundatum manet ordinis sancti Benedicti cenobium. Gotwich autem per duarum dictionum composicionem quasi Gothorum wich (id est deus) sonat; Gothi 〈sua〉 namque lingua,wich' Martem vel gladium Martis appellabant , pro eo quod preliis multos sibi populos subiugassent. Pro quorum intellectu quidam aiunt, ut a maioribus se testantur accepisse: Austria quondam Orientalis marchia vocitata 〈est〉 a Gothis, qui a Saxonibus a sax, cultro horribili, quem pro gladio detulerunt, Saxônes dicti, 〈de〉 exercitu Alexandri Magni traduntur orti et primo Daciam, postea vero Saxoniam, Westvaliam,Franconiam suorum bellorum strenuitate et totam Alemaniam sibi subdiderunt.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
