# Chronica Austriae 4.1000-1006

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1000 to 4.1006. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1000
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1000

Ob quam crudelitatem et totum regnum permotum est, adeo ut nonnulli contra regem rebellionem intentarent, et quia Bohemos custodes sui capitis constituerat displicenter Ungaris, hinc in generali dieta ipsum regem in suam dedicionem susceperunt. Nicolai quoque de Gara tunc filii palatini, qui et durante concilio Basiliensi vita functus est et Ladislaus eius filius post Laurencium de Hedervar alias Haidenreichsturen in dignitate successit , custodie commendatur tamquam summo odio in Sigismundum ob paternam necem incandescentis, ipsum qui vivere non sineret, sed in sua arta faceret deficere custodia. Sed Sigismundus , ut facundus et acer ingenio erat, hunc palatini filium verbis suavibus persuasum fecit per matrem, ut necis paterne mallet oblivisci quam in sue domus ignominiam manum mitteret in christum regem, dum audisset persuadente matre: 'Fili', inquit, 'vide, quid feceris! Ecce pater tuus, dum Karolum regem morti tradidit, et ipse ab aliis immatura morte preventus capite plexus 〈est〉 meam in miseriam. Si ergo et tu hunc regem morti trades, quid restat, nisi ut tu simili pene subiaceas et domus tua ut interfectrix regum Ungarie perpetua pingetur infamia?' Hec ut prudens mulier ex ore Sigismundi dum filio persuasisset, recepto ab eo iureiurando, quod ipsum et domum eius inantea dimittere aut ulcionem in eandem quovis modo nollet expetere, caute Sigismundum abire permisit. Qui et salvus Pragam usque pervenit, ubi fratris sui auxilio collecta forti manu adherente sibi et persona in propria proficiscente cum multa milicia duce Austrie Alberto IIIIº, de quo infra, pariter potenter subintravit Posonium et pedetentim eciam Budam venit, ubi et in via magistrum Benedictum decretorum doctorem, qui hac tempestate nomen regis sibi usurpaverat , venientem cum gente rustica fudit et fugavit. Sicque ab hac die et deinceps regnum Ungarie eciam post mortem Marie utinam tam utiliter et potenter quam astute et negligenter , ut ex superius dictis liquet, per annos L rexisset!

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
