Latin
4.1015 to 4.1021
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1015-1021
Not analysed yet
Anno igitur Domini MCCCLXXXXVº defuncto glorioso Alberto duce dux Wilhelmus una cum Alberto IIIIº filio prefati Alberti III. habenas Austriam gubernandi suscepit, quod, ut reor, dux Albertus post supradictam divisionem vel propter bonum pacis, quam summe diligebat ut timoratus, aut a patre vel aliis persuasus, licet unicus heres esset Austriam gubernandi 〈. . . . . ; quod〉 tamen, ut didici, sibi et Austrie haud notabile incrementum ,sed e regione magnum detrimentum pullulat, ut in limite videretur malam esse pluralitatem principum clara luce. Nam et hiis ut plurimum quicquid unus fieri imperavit, alter prohibuit, hinc uni gratus alteri reddebatur offensus. Qua tempestate dux Albertus princeps deo devotus statuit ad Terram sanctam proficisci, a quo proposito neque prefatus dux Wilhelmus neque mater domina Beatrix de Nurnbergensi burgravio genita neque alii ipsum neque pericula poterant avertere ex parte Turcorum sibi imminencia. Iam enim Sigismundum regem Ungarie anno elapso bello fuderunt, Iohannem ducem Burgundie inibi in suam captivitatem susceperunt ,omnes suos neci tradiderunt cum multis de Suevia, Babaria et Austria nobilibus viris aut in captivitatem egerunt et post usque ad Budam Ungariam quasi nudatam habitatore reliquerunt, presertim cum eciam vulgaris percrebuisset fama inter Sarracenos quendam potentem principem de christianismo se disponere sepulchrum Salvatoris invisere atque super hoc suos speculatores ordinasse et Baasitam regem Turcorum Nicopolim, id est Schiltarn, expugnasse et Constantinopolim obsidere. Quibus omnibus non obstantibus prevaluit sentencia principis. Eine anno Domini fere MCCCCº Venecias applicuit, ubi multo cum honore suscipitur ,et dispositis omnibus incognitus 〈ad〉 sanctam civitatem venit, ubi accinctus gladio et rite omnibus peractis suscepto milicie cingulo ad propria redeundi se accingit. Ingressus itaque navem vexillum Austrie pergrande in aere levavit et insonantibus tubis, fistulis et tympanis deo duce salvus usque ad proprias terras multa cum gloria et omni tripudio remeavit.