# Chronica Austriae 4.1030-1039

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1030 to 4.1039. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1030
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1030

Sed dum multi potentes desides se plurimum in aggressu viderentur ostendere, multi quoque dietim et in equorum adaquacione periculis involverentur et dispositis arietibus ad quassandum murum per negligenciam quoque custodie facto impetu per incolas adversarios pice et sulphure iniectis cum igne prefati fuissent arietes incinerati, frustra cum bambardis expost turres quassate sunt. Tandem veniente Sigismundo rege Ungarie cum suis simul cum Alberto letalem potum fertur hausisse, a quo rex suspensus per pedes medicorum arte curatus est, dux vero Albertus gravi cepit dissenteria fatigari, unde et infecto negocio solvitur obsidio et dux in lectica deductus circa Haslpach natale solum meum. Ego puer cum aliis in viarum compitis astitis et principem levantem caput atque dicentem 'O quanta isti involventur pauperie!' nesciens, quid hec designarent, aspexi. Deductus quoque ad Neunburgam claustralem, quia votum voverat se vivum Wiennam non subintraturum, nisi de suis et rei publice hostibus dignam expeciisset ulcionem, pausavit ibidem diebus paucis. Quibus dum langwor invalesceret, omnibus ecclesiasticis munitus sacramentis feliciter obdormivit in Domino XXVII. Augusti anno Domini MCCCCIIIIº sepultusque Wienne cum patre, cum quo et Beatrix postea anno MCCCCXIIIIº condita iacet, que a Berchtolsdorff deducta 〈est〉, et eius conthoralis a Sancta Clara similiter hoc includitur mausoleo. Huius principis qualitas supra descripta est. Fuit enim procere stature, pulcher facie, genis rosea rubedine suffusis, pilis nigris et barba planis, non calamistro curvatis, et decorus, sed, quod prestancius est, hic fuit optimis moribus adornatus. Ipsius namque precipue fuit conversacio cum doctis clericis et religiosis vita et conversacione probatis. Hinc et circa principalia Christi et Virginis festa, quantum regimen patrie et rei familiaris admittebant cura, se ad monasteria contulit ibique divinis laudibus tam nocturnis quam diurnis personaliter affuit, lectiones in matutinali synaxi decantare, versus responsoriorum iuxta quorundam religiosorum presertim Chartusiensium morem personare non erubuit, ob quod quidam ipsum plus monachum quam militem fore predicarunt.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
