Latin
4.1040 to 4.1049
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1040-1049
Not analysed yet
Ipse denique multa devocione custoditos prosequebatur clericos, cum quibus et dietim canonicas horas persolvit, quorum aliquos ad Sanctam Dorotheam Wienne congregatos habuit, ubi et monasterium instituere decrevit, quod postea Andreas de Gars plebanus fundasse dinoscitur ipsius, ut dicitur, plurimum stipendiis suffultus ad hoc pariter et monitis incitatus, quod facere non valuit morte immatura preventus propria uti voluit in persona . Erat enim in architectonica, arte dolandi et fabrefaciendi ligna pro mensis, cistis, pulpitis et instrumentis musicis multum peritus, uti et eius opera testantur, quorum nonnulla supersunt usque ad presens, e quibus et plura manibus contrectavi et oculis perspexi. In cuius vita eo superstite defuncta domina Hedwige prima coniuge vi oppressa per Wladislaum regem Polonie, in cuius vita dux Wilhelmus semper in viduitate perstitit, missis nunciis domino Bertoldo episcopo Frisingensi, quibusdam nobilibus et Andrea plebano in Grillnperg ac eciam Nicolao Vorlauf cive Wiennensi idem dux Wilhelmus petivit et obtinuit sibi tradi uxorem dominam Iohannam filiam regis Sicilie Karoli alias de Pace. Que et multo apparatu Wiennam adducitur in vehiculo vitreis obstructo foribus. Cum qua fere triennio vixit et Austriam solus gubernavit. Nec pretereundum existimo prodigium, quod hiis annis se mundo demonstravit pro advisamento. Nam anno Domini MCCCCIIº cometa ingens in longitudine unius haste porrigens retro se a vento caudam agitatam ultra unius ulne ad visum et longitudinem. Hic tempore mensis Marcii apparuit in nocte quadragesimali tempore adeo grandis et lucidus, ut nullius viventis memoria de simili prodigio retineret 〈noticiam〉. Duravit quoque ultra trium septimanarum spacium et festa paschalia . Quem primus in domo cognate, in qua tunc degebam, nesciens, quid esset, conspexi et sacerdotibus, qui simul aderant, et meo magistro nunciavi dicens: 'O cognata, quam magna ardet in celo candela!' Quod dum verbum puer sepius iterarem, factus est omnium discursus dicentes 'Cometa, cometa!' Quod verbum usque mea retinuit memoria.