Latin
4.1076 to 4.1081
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1076-1081
Not analysed yet
Quam denique tutelam non sic equanimiter tulit dux Ernestus prefati ducis ex utroque parente germanus pretendens se pariter tutoris vicem una cuna fratre possidere, cui et frater uti senior, ne molestus videretur, ad tempus decrevit morem gerere, ita ut per mensem unum ipse, per alterum vero dux Ernestus Austriam tutoris nomine gubernaret. Hinc et factum est, ut mortuo Anthonio casu insperato absque testamento –vir doctus in secularibus et modicus universitatis disturbator occasione cancellarie eiusdem, potens opibus et ad discordias exerendas imperterritus, licet ipsius opes cum machinamentis in doctos sacco pertuso ferantur insute; obiit autem feria V. post beatissime virginis nativitatis festivitatem –in cuius locum multa arte statuit et summo pontifici presentavit prefatus dux Ernestus nobilem virum dominum et baronem genere Wilhelmum Turß de Asparn et, quia virga virili caruisse fertur, ob hoc patrimonio successive nudatum litteratura quoque omnino simplicianum, licet sincerum et suis necessariis nimis credulum et tamen pacis zelatorem et omnis discolie emulum indefessum, in cuius morte et tota sua defecit prosapia. Qui ex precellenti robore corporis preteritis patrie incolis Turß sibi vendicarunt nomen habentes cum rebus, prout et iste prepositus eciam pluribus conspicientibus probare visus est vicibus repetitis: hic et, quia decorus erat aspectu, validus corpore, magnus in musculis et procerus statura, stetit in prefata prepositura uti specula in cucumerario fere XXXIIII annis multa in spiritualibus negligencia. Habuit et is gravem valde suum ventrem exactorem ,qui et ipsum adeo duro subegit servicio, ut rarissime sineret usque ad finem divini cultus penitus abstinere. Quo et tempore circa festum beati Mauricii supradicta domina Iohanna vocata a matre versus Apuliam statuit remeare . Exivit quoque Wiennam cum paucis sibi deputatis, marscalco quodam Premer, qui in pluribus notatus fuerat sibi data. . . . .