# Chronica Austriae 4.1082-1091

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1082 to 4.1091. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1082
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1082

Recessit quoque in multo luctu, que grandi cum tripudio et applausu venerat, nullo eorum comitante, qui alias ipsam advenientem conduxerant. Que et postea mortuo fratre suo Ladislao rege Apulie paternum sibi regnum usurpavit et Iacobum quendam comitem de Hyspanis sibi in coniugio sociavit. Quem tamen finaliter squaloribus carceris confecit et eo defuncto iam ducem Barensem, post vero Fernandum regem Arragonie sibi in filium, quia prole carebat, adoptavit. Post cuius abscessum dux Ernestus – nescio, quibus motivis persuasus – cum conthorali domina Margaretha ducis de Stetin filia iter arripuit versus Gretz ad habitandum in Pleyburg, sed, dum iter ageret, non longe a Wienna, ut fertur, persuasus de contrario per quosdam, nisi nota 〈inverecundie ac instabilitatis retractus fuisset, reversus ad locum, unde exierat, pausare statuisset. Cui et in transitu cives Nove civitatis, dum venisset, denegarunt ingressum. Hoc eodem anno V. Novembris circa pulsum pirtegii ignis exuberavit in vico iudeorum Wienne, ob quod commota est civitas et infractis domibus eciam salvis eorundem et cubilibus omnia preciosa in eisdem comperta in auro, argento, lectisterniis et utensilibus abstulerunt et laxatis firmissimis clausuris omnia diripuerunt. Duravit hic ignis ante plenam suffocacionem usque ad triduum. Fertur multos egentes hac via locupletatos 〈esse〉 et, licet multi ad restitucionem artarentur, non tamen, ut didici, nisi quedam parvi momenti bona, sunt iudeis restituta , qui et toto ignis tempore in specubus se taliter occultaverunt , ut nullus alicuius conspectui patuisset. Eodem eciam anno papa Innocencius VII. rebus humanis excessit anno eius tercio et Gregorius XII. in kathedra Petri successit, qui simul in conclavi cum cardinalibus se iureiurando astringit, ut per XV mensium spacium nulla largiretur expectativa gracia, prout et suis bullis publicavit per orbem, sed toto tempore pro exclusione scismatis, quod tunc nimis scandalose sex fere lustris sanctam depopulatum est ecclesiam, et ipsius pace et unione alterutrum tractaretur.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
