# Chronica Austriae 4.1105-1113

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1105 to 4.1113. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1105

Quibus non obstantibus factus est subsequens error peyor priore, unde et non longe post Marichegka, post vero Zisterstorff per Moravos duce quodam Erhardi de Chunstat filio cum viculis adiacentibus spoliate sunt et exuste simul cum Stëtz opido. Archiepredo siquidem Sockl, qui post in bello Polonorum contra Brutenos occubuit, positis insidiis Egidii confessoris et prefatos Styrienses cum suis facto congressu devicit et sue captivitati subiecit, ita ut pro eorum erepcione et Laa recuperacione ad triginta florenorum milia reportaret et anime sue in perniciem uti iniuste belligerans a prefato duce et tutore contra phas extorqueret. In isto tamen supradicto conflictu dux quidem de Pomeriana, ut dicebatur, cecidit apud monasterium Altenburg, quod sibi patere non debuit pro azilo. Hac eciam tempestate anno supradicto reversus est dux Ernestus Wiennam. Facta est commocio non parva dominorum, prelatorum, baronum et civitatum in ducem Leopoldum – nescio, qua concepta suspicione, nisi forte, quia visus est tutoriam voluisse commutare suam in proprietatem 〈suadente〉 suo magistro curie, ob quod et dux Ernestus una cum domino Friderico de Walsee pupilli istius ducis Alberti ceperunt tutelam assumere aliis tamen obnitentibus et partem ducis Leopoldi foventibus. Ob quod et idem Leopoldus dux a Wienna versus Novam civitatem se contulit et bellum fratri suo duci Ernesto, baronibus patrie, qui communiter parti fovebant ducis Ernesti, et presertim Wiennensibus indixit. Abscessit et simul a Wienna ad Enntzesdorff episcopus Frisingensis, qui milites et militares sibi et duci Leopoldo adglutinavit et a duce Ernesto, cui antea faverant, abstraxit. Hinc in mense Decembri per prefatos contra baronum et prelatorum colonos et villas graves prede sunt confecte. Qui et per fraudes Egenburgam, Drosnndorff et Laa sibi surripuerunt, ex quibus una cum suis castris militares gravia ipsis agricolis innocuis dampna intulerunt .

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
