Latin
4.1114 to 4.1122
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1114-1122
Not analysed yet
E quibus precipue de Enntzesdorff Albertus cum fratre nativitatis mee locum Haslpach, qui prepositi et monasterii Newnburgensis dicioni a fundatore deputatus fore dinoscitur, in vigilia sancti Thome sine monicione previa, dum nil mali suspicaretur et neque opinionem belli retineret, gravi nimis predando plaga involvit eciam usque ad nuditatem omnia depopulando, vestes, argentum et aurum in magna, ut ferebatur, copia auferendo, homines potenciores captivitati subiciendo, iumenta omnia ita deducendo, ut neque unum ex hiis relinquerent in loco oppressorum pro consolacione. Altera vero die villam Wielesdorff similiter monasterii Newnburgensis suis predis gravaverunt et sic consequenter et ceteri, presertim quidam Wolfgangus de Rorbach, ita et in Tulnerveld Potnprunner cum aliis militaribus, ex quibus tamen quidam horrentes huiusmodi modestius se gerebant. Facta est tamen tanta in Austria commocio, ut similis non fuerit in alicuius memoria, nam et filius patrem et vice versa vicinus vicinum, cognatus cognatum cogebatur spoliare, dum unus baronis aut prelati et alter alicuius militaris esset vasallus. A quibus et Sokol supradictus cum Sydlitz accersitus est pro subsidio sub stipendio promisso. Sed Dominus, qui humilium et innocentum vota non despicit, sua gracia istorum predonum plurimum explosit in pauperes concepta machinamenta. Nam hyems erat durissima, frigore et gelu acutissima, que et sui algoris insolita duricie plures per arva palantes extinxit. Erant eciam nives usque ad ventrem equi profundissime, ob quod, dum predis conati sunt inhiare, quasi congelati in equis impotentes ad arma sunt effecti. Vidi ego Sydlitz venientem fere cum ducentis –nescio, quo animo –et sic frigore confectos, ut non modo balistas, quas ferebant, nequirent tendere, sed neque manibus congelatis exvaginare, ob quod et, dum paucos rusticos armatos conspicerent ,coacti sunt ad alia loca declinare. Sokol eciam nocte, dum ad castrum Greytznnstain ingressum, quem petebat, non habuisset, mox nullo offenso ad Moraviam eadem nocte divertit formidans, ne presumptus in eum dolus, quem timore de Walsee super se venientis confinxerat, vindicaretur.