# Chronica Austriae 4.112-118

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.112 to 4.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.112
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.112

Missis quoque burgravio Nurnbergensi et comite de Katznelbogen ad cives, quatenus ipsius possint personam conspicere, cognita etate Friderici II., si superstes existeret, inventus est plurimum ut minor annorum in hac etate deficere. Quibus agnitis seductor iste, postquam plurimos dementaverat et arte magica auri et argenti plurima pondera parta distribuerat et se crastina die in Franckfordia cum suis velle constitui spoponderat, tandem igne, uti demeruit , absumptus est, et quia de eius ossibus nullum remanserat vestigium, plures ipsius facta verterunt in dubium, alii autem ipsum pronunciabant veridicum de proximo superventurum et totum clerum deleturum, et hoc modo is, qui demonum pactis incubuit, inflatus vana laude sibi per eorum ministerium et vite terminum et asinorum sepulturam invenit. Tunc auditum est celebri fama comitem Burgundie sua feuda a rege Francie suscepisse. Rex igitur missis nunciis ad eundem, dum non negaret factum, mox ipsum diffidavit et magno collecto exercitu comitatum ferro et igne populavit, deinde civitatem Bisuntinam licet imperialem parti adverse faventem obsidione cingit, ubi et comes cum multis Gallicis sibi a rege Francie in auxilium destinatis haud longe defuit, sed episcopo Losannensi eum aliis principibus mediatore ad pacem cuncta sunt composita, ita ut tunc comes sua feuda a rege Romanorum susciperet et sibi ut imperii vasallus fidelitatis iuramentum prestaret. Iste est Rudolfus, qui XIIII legitur bella gessisse et semper uti victoriis gloriosus dextera dei protegente triumphales infulas deportasse. Ipse ad querelas Treverensis comitem Montis Beligardi, vulgaliter Mumplgart , cohercuit obtento quoque opido Pruentraut cives eius ad dedicionem coegit et ipsos pro vadio damnorum prefato episcopo tradidit. Post que rex Sueviam usque reversus est et tandem ad Erfordiam proficiscitur, ubi indicta curia in Franckfordia, ad quam et ipse personaliter accessit, cepit quoque inibi gravi corporis molestia quati et sic in egritudine ad Dyetznhofen opidum Domus Austrie se fecit deduci, ubi invalescente morbo quievit in pace.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
