Latin
4.119 to 4.125
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.119-125
Not analysed yet
A quo ad Spiram usque deducitur et ibi cum suis participibus tumulatur, licet quidam asserunt se tactum Erfordie prefata letali egritudine et cum suo confessore ad locum sue sepulture declinasse et ibidem ecclesiasticis munitum sacramentis diem extremum conclusisse, exors imperiali corona, ad quam suasionibus pape invitatus est, excusans se, et quia vix priscorum regum unus sine profluvio humani sanguinis Romam venire potuit nec in pace coronam adeptus propter insolenciam Romanorum, neque se usque multa opera regnum Alemanie discceptum ad statum pacis potuisse reducere. Albertus igitur eius unicus superstes filius casum patris audiens multa lamenta in se suscepit una cum sororibus ducissa uxore palatini Reni, ducissa Saxonie et regina Bohemie et mox missis nunciis reliquias imperii, lanceam scilicet Domini cum clavo et spinis corone Salvatoris ac ense Karoli Magni, in suam potestatem suscepit. Habuit quoque hic conthoralem Meinhardi comitis Tyrolensis filiam, ex qua XI genuit liberos utriusque sexus, quos sibi Dominus donare dignatus est, quia vir prudencia pollens, paciens et iniuriarum immemor fuit apud se recognoscentes, qui clericis, militibus atque matronis pudicis uti coniugalis pudicicie favorosus prosecutor honorem condecentem semper preferebat. Primogenitus eius Rudolfus, cui Bianca de sanguine Francorum regis sociatur coniugio, mulier timorata et deo devota, que post anno etc. MCCCXXXXXº Wienne moritur et apud Fratres minores sepelitur. Secundogenitus Fridericus vir sapiens et magnificus postea in regem Romanorum electus; huic pater, dum dux Austrie esset, Elisabeth Iacobi regis Arrogonie filiam copulavit uxorem, que et pudica et deo devota extitit et capellam sancte Katherine ad Minores fundavit ,ubi domina Bianca quiescit secum postea pariter consepulta . Tercius filius Leopoldus, qui Katherinam comitis Sabaudie a matre Brabantina sibi sociavit uxorem, sororem uxoris Hainrici imperatoris VI. ,qui bannito Iohanne occisore Alberti regis omne patrimonium eius sibi et fratribus contulit in reconpensam.