Latin
4.1190 to 4.1195
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1190-1195
Not analysed yet
Sed non longe, dum dux Ernestus moram in Hindtperg traheret, missi sunt ad eundem Petrus Weispacher et Paulus Geyr una cum Stewdl; tempus breve octo dierum videlicet a Lawn obtinuerunt, qui tunc castrum Puten possedit, pro solucione, que et tandem facta est. Hoc eciam anno Ladislaws rex Apulie Romanam oppugnat urbem, in qua gravis suborta est sedicio communis populi contra senatum. Cuius et occasione Neapolitanus Urbem ingreditur confederatus cum Romano populo pocioribus senatoribus occisis, curtisanis disturbatis omnibus depopulat, adeo ut et fere omnes ecclesie execrarentur et pro equorum stabulis aptarentur, ecclesia sancti Iohannis in Laterano dumtaxat excepta. Quidam eciam Caspar de Sweinsteig invasit Austriam et Schönkirchn predatus est cum villagiis adiacentibus occasione cuiusdam depositi apud Hanns Rogkh iam decollati per Styborium, ut dicebatur, et Elenpeckh et Klobnmaister pro eodem tempore captivitatis regis Sigismundi et disturbii in Ungaria ad Wiennam allati magni precii, quod depositum sibi Leopoldus et Frisingensis usurpaverant, qui et tandem ad concordiam sunt conducti modo tamen michi incognito. Eodem denique anno post festa penthecostes applicuerunt Wiennam nuncii regis Ungarie afferentes pronunciamentum compromissi alias in ipsum facti in effectu, quod cives Wiennenses duobus ducibus fratribus iurare tenerentur cuilibet ad sua iura, filio vero suo domino iuveni Alberto tamquam vero et naturali suo domino, quod et factum est, adicientes, quod omnem daturus esset operam, quatenus Austria poneretur ad pacem, et quicumque eandem disturbare niterentur, sive barones sive militares, ipse talibus cum sua potencia obsisteret realiter et cum effectu. Tunc eciam Hertnidus de Potendorff assumptus est senescalcus patrie abolitaque nota prosapie de Potendorff, quatenus nemo eorum ad aliquod officium et consilium ducis inantea possit ingredi ob necem, quam quidam eorum in Fridericum ducem Austrie, ut supra visum est, veritus non fuit proditorie in venatu procurare.