# Chronica Austriae 4.1196-1202

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1196 to 4.1202. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1196
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1196

Iste Hertnidus multos fures, spoliatores et incolas, qui ab aliis circumiacentibus provinciis ad Austriam quasi ad malorum sentinam confluxerunt , potenter disquisivit, prout eciam previe per Ottnstainer et alios habita inquisicione per capita singularum villarum grewn ipsos cepit, crucibus affixit, profugavit et ipsorum curias et castra cum municionibus effregit. Anno eodem MCCCCVIIIIº de mense Augusti venerunt ad Wiennam duces Leopoldus, Ernestus et Fridericus fratres germani et thesaurum a longis annorum decursibus multa sagacitate collectum per diversos duces Austrie in quatuor partes diviserunt, sic ut quarta dumtaxat porcio vero heredi fuit relicta; sed an consulte, iuste et oportuno tempore, exploratum non habeo, an similiter hec premissa persuaserit zelus caritatis vel ardor avaricie et cupiditatis. Quis enim sensatus hanc divisionem ferre posset equanimiter, ex qua exteris porta ad invasionem Domus Austrie panditur, principum suorum vilipendium oritur, timor et reverencia desinit et audacia contra iusticiam crescit, dum ad multa dispersa potencia fit minor ad singula? Et tales divisionis consultores, qui alias rite sunt estimandi nisi pacis impacientes emuli, doctores perversi et suorum dominorum traditores, igne et gladio exterminandi? Interea dum hec actitantur, quia dux Fridericus reverendum episcopum Tridentinum de genere baronum de Liechtenstain in sua dedicione tenuit et presentatum sibi per cives civitatis eiusdem sua sede exuit et ad Wiennam atque cognatos venire permisit, ne fortassis apud universitatem sibi hoc ipsum pro nephas ascriberetur, generalem omnium suppositorum eius congregacionem fieri petivit et obtinuit. Ad quam dum venisset in aulam collegii, plures litteras pactorum prelegi disposuit, que sibi per episcopum in irritum deducta per quendam asseruit . Universitas vero volens hanc seviciam conceptam in christum Domini temperare, ne manus suas inquinaret, per organum magistri Hainrici Fleckl sextiste, postea decani Pataviensis, exhortari prefatum principem decrevit, quatenus istorum omnium dignaretur oblivisci et se clementem erga totam ecclesie et Domus Austrie fidelem colupnam propiciumque multis respectibus exhibere.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
