Latin
4.1203 to 4.1211
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1203-1211
Not analysed yet
Ob quod inflammatus ira in hec premisso Suevico iuramento prorupit verba: ,Ipse est princeps spiritualis et ego secularis –ipse promissa michi servabit 'et hoc modo quasi furiosus abscessit. Intervallo tamen parvo lapso civitas Tridentina obtenta est per Ytalos consciis, ut presumitur, Venetis per tradimenta, sed mox capitaneus dominus de Kaltaren eandem congregatis fautoribus et amicis recuperavit. Anno eodem, quo supra, tam in Septembri quam Octobri sequebatur aura plurimum frigida et nubilosa, quare nec uve maturari neque ad veram decoctionem poterant deduci ; ob quod vina provenerunt in copia, sed multum indigesta et acerba. Anno vero MCCCCXº, quia brevissimum fuit intervallum quinque ebdomadarum et sex concurrencium, in die parasceves hora tercia post meridiem fuit eclipsis lune durans per trium horarum spacium et in coniunctione sequenti ipsa die Ambrosii similiter hora tercia fuit eclipsis solis. Quam incipiente Augusto gravissima lues sequebatur in Austria, presertim in Wienna et Civitate nova, nam uno die Wienne ad Sanctum Stephanum ad octuaginta et amplius tumulabantur cadavera neque locus erat omnium sepulture in cimiterio. Hinc et indultum est, ut, qui vellent, suos caros sepelirent in monasterio aliquo. Duravit quoque hec sevissima pestis fere usque ad Virginia purificacionem . Evacuate sunt burse studencium, quorum et nonnulli in fata ceciderunt premissa tempestate, qua et dominus Albertus orphanus ad castrum Starckenberg ob aeris puritatem deducitur, in quo sub ornatis certis per Reinpertum de Walsee et Leopoldum de Ekkartzsaw ad manus eorundem una cum castro custoditur. Ibi quoque ad tempus moram trahit et post per eosdem barones ad Egenburgam per plura viarum devia salvus usque perducitur, in qua prefatus Reinpertus omnium prelatorum, baronum, civitatum et aliorum vero heredi fidelium fecit congregacionem adunari ad cogitandum, quomodo naturalis patrie dominus, qui iam pubertatis annos attigerat et excesserat ac tutorie sue similiter anni fluxissent, suum possit patrimonium apprehendere et se in eo conservare.