# Chronica Austriae 4.1232-1242

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1232 to 4.1242. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1232
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1232

Quibus visis generositati et animositati filii congratulans reversus est ad Urbem et abinde magna filiis transmisit donaria cum thesauro hawd modico. Ab hiis quidem duobus fratribus disseminata est omnis de Hablspurg prosapia. A iuniore vero duxit originem generosus Rudolphus post Romanorum rex invictissimus, a quo per Albertum regem primum huius nominis et hic Albertus V. directa linea processit, ut patet ex prehabitis, ex matre Iohanna comitis Holandie, Zelandie et Harmonie filia. Ingressus est suum verum et legittimum ab avo patrimonium hoc ordine ob terrarum, ut supra prelibatum est, divisionem . Nam dum obitus prefati ducis Leopoldi conflatis in unum in concilio Egenburge innotuisset de certo,,Quid', inquiunt ,,opus est consultacione? Surgamus ergo et dominum nostrum deducamus in possessionem!' Quod et dum omnes laudassent, omnes et singuli veniunt cum sepefato domino ad Wiennensem civitatem, a qua et in multo suscepti sunt iubilo sicut angeli de celo occurrente sibi clero cum populo vociferante in gaudio,Advenisti, desiderabilis, quem expectabamus in tenebris' etc. die VI. Iunii anno MCCCCXº. Dux eciam Ernestus tunc Wienne presens in fratris exequiis hoc ipsum per litteras duci Alberto insinuavit, ut veniens suo potiretur patrimonio. Dum ergo venisset, ut premittitur, resonabant tocius civitatis campanilia et sonitabant usque ad ethera nole. Convenerunt oppressi quondam, qui neque mutire poterant tyrannorum pre timore, instaurantur conviviorum festa, laudabatur Altissimus in excelsis ab eius incolis, quia de magnis periculis rerum et corporum ipsos liberavit Dominus. Sed de hiis non omniquaque contenti fratres duces Ernestus et Fridericus pretendentes sibi deberi pocius iuvenis ducis et cognati sui regimen una cum Austria quam baronibus competere ordinaverunt viarum publicarum depredaciones et spolia ab Hindtperg, ubi tunc moram trahebant, versus Wiennam , adeo ut et equos ad aquandum ductos prope hospitale surriperent.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
