# Chronica Austriae 4.1268-1276

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1268 to 4.1276. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1268
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1268

Duravit quoque hec sinodus ab ipsius primordio ultra triennii spacium. Que utilia fuerint ibidem facta, alium tractatum requirunt. Hoc tamen presenti operi duxi inserendum , quod Iohannes XXIII. sub salvo conductu ducis Friderici per Athesim venit usque ad Constanciam propria in persona cum multis Ytalie episcopis, ut per votorum pluralitatem se conservaret in papatu aliis dampnatis cum colore. Sed fefellit hec regula, dum per naciones ibidem et non per vota prelatorum instaurarentur singula. Ibi eciam, dum apud eundem super cessione pro pace ecclesie, ad quam etsi sub fuco visus fuit se obtulisse, tamquam apciori medio per synodum patrum fieret instancia et inantea rogaciones ad respondendum sibi non viderentur suppetere, mutato habitu conscio duce Friderico noctu per navim in Reno usque Schafhusam et consequenter Brisacum usque devenit deo permittente, ut, qui suas feces, in quibus versatus est, tacendo et timendo in palam proloqui non poterant sua in presencia, eo absente sua potirentur in testificando libertate. Quem et mox secutus est Fridericus dux incalcatus, quod, si hunc dimitteret, nec amicus esset cesaris nec ecclesie. Qui dum Brisacum applicuit, eos, qui de Galliis ad deducendum papam vocati venerant, frustra et incassum laborasse et abire coegit. Hac racione rex Sigismundus convocatis principibus et communitatibus undique terras et dominia ducis Ernesti et Friderici, qui indivisi erant, precepit invadi, predari et obsideri, ita ut per Coniuratos et alios fortissimum in Badnn castrum, quod de Manswerg tenuit, sponte deveniret in manus hostium, in quo multa iura et terrarum superiorum privilegia recondita perdita et in manus inimicorum sunt deducta et usque in Lucerio alienata. Castrum eciam ad solum usque per eosdem deiectum existit sicque abs omni resistencia infra paucorum dierum spacium LXX numerata et amplius Domus Austrie perdidit fortalicia.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
