Latin
4.1277 to 4.1282
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1277-1282
Not analysed yet
Quod videns dux Fridericus per Ludovicum ducem Bavarie persuasus, qui ei propinquus sanguine fuit, Constanciam remeavit, Iohannem quoque papam reduxit, graciam a concilio et rege sibi fieri efflagitat, quam tamen prius nisi postquam auri pondera misit in acervum Mercurii, non invenit verbotenus parvo cum effectu. Arrestatus denique non paucos menses tedio totus confectus coactus est in Constancia degere cum pudore et dedecore, damno perpesso quoque vix in evum recuperabili, et quamvis in scriptis pristinis honoribus et suis bonis fuerit restitutus, in effectu tamen hodie Coniuratorum societas hec sibi usurpata detinet sine pluri. In hoc Constanciensi concilio primo Iohannes Huß de Husniz et post Iheronimus de Praga, qui sub iuramento constrictus ,ne a Wienna et captivitate officialis, in qua degerat, abiret, alias insalutato hospite saltaverat rescribens Laqueus contritus est et nos liberati sumus, heresi Bickleff Anglici et fecibus infecti, dum pertinaciter veritati fidei obsisterent, in prato extra urbem per ignem sunt absumpti ibique Iohannes XXIII. depositus et Petrus de Luna damnatus ac Martinus V. dictus Odo de Columpna ad sedem Petri est electus anno Domini MCCCCXVIIº die ipsa sancti Martini episcopi. Eodem anno dux Ernestus, Fridericus et Albertus sunt confederati. Quo et anno invalescere cepit nimis heresis Wickleff in regno Bohemie et de punicione peccatorum publicorum passim per omnes fienda et similiter de predicacione verbi dei indifferenter per quoscumque eciam cuiuscumque sexus admittenda ,de abolenda proprietate cleri, quam divine legi asserebat obviare; quibus adiciebant, quod dignissimum ewkaristie sacramentum sit ab omnibus fidelibus sumendum sub duplici specie tamquam utile salutare et necessarium ad salutem. Ibi quoque sumpta occasione Waldenses, qui usque latuerunt, suas cervices erexerunt primum latenter suos inducentes errores, postea vero armata manu defensare et alios ad eosdem visi sunt compellere.