# Chronica Austriae 4.1310-1316

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1310 to 4.1316. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1310
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1310

Anno tamen Domini MCCCCXXº adunatis sibi principibus Bavarie, marchione Misnensi una cum Ungaris et fidelibus Bohemis obsidione cinxit Pragam, ad quam et domini Ernestus et Albertus duces ad veniendum cum manu forti cum suis 〈se〉 accingunt copiis venientes quoque ad Civitatem liberam expectatis sociis duce pausante inibi Ernesto. Albertus uti dux gener regis versus Pragam arripit iter ferme cum quatuor milibus equitum pugnatorum, cui et se comes de Ötting et de Weinsperg ob viarum discrimina coniunxerunt, et per Budweis ad Sobislaw devenientes, qui muratus locus de Rosennberg esse dinoscitur tunc Huß et Wickleff erroribus fedati, ibi in campo fixis tentoriis per noctem pausarunt, ubi et pluribus perfidis arreptis per ignis iudicium finem vivendi dederunt. Ordinatis quoque militum excubiis accensis ignibus per castrorum girum quieti se contulit exercitus, ne cecis insidiis adversariorum sentiret incursus. Deinde Ausgukh olim muro cinctum opidum princeps cum exercitu venit, quod omnino per Thaboritas dirutum invenit, et ex eo montem Thabor instauratum agnovit. Contra quos Leopoldus Chraiger assumptis quingentis pugnatorum adiunctis aliis sibi tricentis a domino de Rosenberg accessit, sed, ut fertur, cum bellum adoriretur, qui ex familia de Rosenberg erant, una cum hostibus contra Australes confligere decreverunt, ob quod et certis ex eis sauciatis nostratibus se vice versa ad exercitum contulerunt frustrati. In quo et Bohemorum parvus apparuit pro fide ecclesie zelus et sinceritas, patuit dolus et infidelitas, propter quod et inantea habiti sunt contemptui a ceteris in exercitu. Postea vero per opidum Meltzense, in quo fideles moram fecerunt, Otytz opidum Hussitis refertum applicuit, ibi castrum expugnat, dominum eius detinet et regi presentat, omnes mares estuario includit, ut ignis iudicio penas luant, quas meruerunt, feminas vero in quandam stubam congregat, sed interveniente Pataviensi episcopo, dum se inantea fidem ecclesie devovissent profiteri et quorundam clericorum verbis circumventos fore, pristine libertati cooperante de Öttingn restituti sunt.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
