# Chronica Austriae 4.1389-1392

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1389 to 4.1392. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1389
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1389

Et quia ad immaturam huius gloriosi principis mortem ego, qui ab eodem ab ineunte adolescencia multam graciam expertus 〈sum〉, devolutus deveni et meis diebus multa lacrimarum unda et merore mentis videre coactus sum, in eius exequiis presumpto themate Cecidit corona capitis nostri pluribus metris, que circa regum Romanorum ortus et occasus interserui , mesticiam solari tentabam. Sed quia et dulcis eius memoria usque non omnem de eius morte supputavit merorem, quin et quasi vi quadam invitet ad planctum, adeo ut michi precepta de non flendo mortuos a memoria exciderent et occupatus luctu oppressus lacrimis et prepeditus singultibus vix ordinem scribendi reservarem, deflevi sane nedum in eius morte patriarum desolacionem, sed ipsius castimoniam, vite modestiam et quod in unius morte tot abiere virtutes. Ideo iterato compellor dicere: O mors amara, que caros aufferendo dissocias, o mors crudelis, que necessarios amputando resecas, o mors dura, que federatos amore disiungis, o mors rigida, que in fastibus constitutos deicis, o mors terribilis, que spiritus principum tollis, o mors pertinax, que forcium castra non invitata furtive invadis , que potentum triclinia violenter irrumpis, que obstrictis foribus ingrederis et multa non parcis claritate et nobilitate conspicuis, bellum opponis et victrix semper evadis, cur tam pio non parcis principi? cur tam sereno non prestas indulgenciam regi? cur oleo sacro delibuto non morem geris regnorum presidi, ymoverius orbis? A desertis Ungarie locis in eum ascendit ipsius ventris profluxio, venas deseccavit et vitalis flatus fontem desolavit – nam ipsum dominum monarcham orbis, miserorum solamen, oppressorum desperancium azilum, scutum simplicium, malleum perfidorum, fidei propugnatorem et dei cultorem ac eius cultus ampliatorem indefessum et patrie patrem 〈non〉 agnovisti? cur non paululum manum tue potencie contraxisti, cur orbitati subiectorum compati detrectasti, si eius vite insidias struere decrevisti? cur non ipsum, o mors, ut Ionam devorasti et in tuo utero vivum reservatum iterum reddidisti?

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
