# Chronica Austriae 4.1393-1402

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1393 to 4.1402. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1393
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1393

Utinam, dum avidis faucibus predam abstulisti, interiora tua adunco stupido quoque dente confossa fuissent! Sed cur frustra de tot, o mors, insuggillacionibus convenimus , cum semel mori decretum dei credamus, a quo nec omnium salvator immunis esse decrevit, quin te, mortem, sponte subiret, ut tempestas mundi conquiesceret et nostra thabes illius preconio tergeretur et eius morte viveremus? Et quia sapientum novimus iudicio omnium laudatam ipsius Anaxagore sentenciam 'Sciebam me genuisse mortalem' neque enim ad hoc nati sumus, ut perpetuo hic maneamus, et, ut Scriptura testatur, fortassis ob id raptus est, ne malicia ipsius mutaret intellectum, ne longeve vite itinere deviis errasset amfractibus, cessent ergo iam lacrime, quia pro patre iam natus est filius – que utinam proles suum insequatur parentem! Cessent denique lacrime, quia hunc non amisimus, quem et speramus in via, ut sanctorum cetui misceatur in celestibus! Iustus siquidem est Dominus et rectum iudicium eius. Ad hoc quippe creati sumus, ut in eius iudiciis gaudeamus; si sani sumus, gracias agamus creatori, si languemus aut morimur, Domini laudemus voluntatem, cuius omnes vie misericordia et veritas. Hinc, etsi nostro defuncto sensualitas compatitur, racio tamen dulci sperate quieti sue congaudet! Hec ita dixerim, ne impostor verborum appaream aut fidei resurrectionis tamquam desperatus nostrum deflendo mortuum afferre videar contumeliam. Rege igitur Alberto Romanorum, Ungarie, Boemie etc. duce Austrie, in Lützlburg, marchione Moravie etc. humanis exuto dominam reliquit Elisabeth quamvis nesciam filio impregnatam , de cuius statu pariter et educacione – adiecta condicione , si masculini sexus foret partus, quem in materno utero sua gestaret conthoralis – edito testamento providit denique nonnulla pro anime sue salute disponenda usque ad suum filium non ab re dilata. Et quia prefata Elisabeth regina XXX. adhuc annum nondum excesserat, instabant Ungari, licet ipsam partui propinquam non ambigerent, quatenus Wladislaum regem Polonie adolescentem simul et in virum et 〈in〉 Ungarie regem susciperet.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
