Latin
4.1403 to 4.1409
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1403-1409
Not analysed yet
Quam et invitam sic timore ac minis tandem deduxerunt, ut huiusmodi litteras eciam suo sigillo muniret et se una cum sua prole intra materna viscera latitante salvaret in arto posita; quas litteras mox nacta libertate et ad Posonium properans tamquam timore cadente in constantem violenter extortas studuit revocare et revocatoriam ad Cracoviam missis nunciis re extante adhuc integra destinando insinuare . Instante ergo partus tempore, dum multi sinistra sibi de prole nascitura confingerent, veniens ad Gumarnn castrum palatino Ungarie fores patulas contra femineum ruborem observante, quia Posonium pertingere non valebat, preventa peperit serenissimum dominum Ladislaum, quem et mox per archiepiscopum Strigoniensem Demetrium sacra baptismatis unda fecit ablui. Transeo, quas insidias sit cum suo nato purificacionis sue tempore perpessa. Natus est igitur serenissimus Ladislaus nocte ipsa beati Petri apostoli in kathedra XXII. Februarii, quem mox et adhuc inter crepundia vagientem sequenti die sancto penthecostes assistentibus illustribus dominis Alberto duce Austrie et Udalrico comite Cylie in Alba regali legittime fecit regia corona insigniri anno Domini MCCCCXXXXº presentibus prelatis, baronibus et civitatibus Ungarie iuxta morem. Quibus vix perfectis prefatus Wladislaus ad Budam castrum Ungaris procurantibus est intromissus, rex vero Ladislaws ad Posonium cum salute perductus est suis cum corona ac regalibus ceteris regni sui Ungarie. In quem maior pars eorum, qui per dominum imperatorem Sigismundum et patrem eius regem Albertum exaltati sunt, conspirantes suo emulo sic adheserant, ut et cum eodem civitatem Posoniensem obsiderent, e quorum numero episcopus Agriensis de Rosgan cum sua prosapia, de Pollotz, Emericus de Marcellis, Matheus quondam mercator de Florencia Ursi Mihel et communiter ceteri opem ipsis ferente castro Posoniensi per castella de Rossgan, a quo cives plurima sunt damnosa, hominum eciam usque ad neces, experti.