# Chronica Austriae 4.1410-1417

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1410 to 4.1417. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1410
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1410

Qua stante obsidione et multa comitante penuria in civitate Dominus , qui humilium et pro iusticia certancium vota respicit, .......... Tanta vis algoris yemalis venit, ut iumentis fere omnibus mortuis et homines extra facti sunt ad impugnandum inabiles multis quoque ex eis ad civitatem raptis et multis frigore absumptis. Dum se prefatus Wladislaus conspiceret frustra niti, coactus est multo cum dampno et dedecore hanc obsidionem solvere anno etc. MCCCCXXXXº, quo et per archiepiscopum Strigoniensem vi ad hoc attractum corona capiti sancti regis Stephani supposita in Alba regali similiter coronatur. Wladislaus antedictus, qui et postquam verum heredem multis in regno gravavit iniuriis, tandem in bello, quod contra Turcos per legatum a latere dominum Iulianum tituli sancte Sabine presbyterum cardinalem instauraverat, cum eodem et prefato Agriensi pariter et Segniensi episcopis et fere octo christianorum milibus prostrati vita functi sunt, caput vero Wladislai una cum armis et dextera feruntur pro iocalibus regi Tartarorum oblata. Mox denique rege defuncto Alberto dux Fridericus ducis Ernesti primogenitus se versus Wiennam contulit et usque ad Sanctum spiritum devenit, sed civitatem non intravit, sed instituta dieta ad Bertolsdorff, ad quam de quatuor statibus Austrie transmissi sunt fratribus ambobus Friderico et Alberto qui tunc occasione patrimonii dissenserant, presentibus, ubi certa capitula de modo gubernandi Austriam in eventum, quo regina filium esset paritura, conclusa sunt et sigillorum attestacione prefatorum fratrum et aliorum oportune communita, de quorum observancia me de presenti non extendo. Nam ab hac die et deinceps multis iacturis vix in longum recuperabilibus 〈Austria〉 est subacta, quam exusserunt Ungari, predati sunt Moravi, vastarunt Poloni latronum socii et, quod flebilius, fedaverunt, discerpserunt, oppresserunt miseram Austriam proprii eius incole et alumpni. Ungari siquidem duce Iohanne Hunayd cooperante Rinoldo de Roßgan occasione retentorum castrorum regis Ladislai et corone anno Domini MCCCCXXXXVIº circa medium Decembris igne et ferro a Semining monte per girum Nove civitatis usque ad Montem Wyennensem vastaverunt et descendendo usque ad Hainburgam , quando et Bertolsdorff funditus fuit absumpta preter Hochstraß abinde.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
