# Chronica Austriae 4.1453-1460

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1453 to 4.1460. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1453
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1453

Deinde ad bastitam 〈Neyren〉 anno Domini MCCCCLº totus devenit exercitus, qui et in paucis diebus licet plurimum firmatam sic ad optinendum aptam ipsam reddidit, quod noctis silencio pociores ex ea discederent aliis insciis, qui altera vice simulier, dum recessum mane in aurora pretenderent per excubias, quas tunc Wiennenses sibi delegatas servaverant, arrestantur, ad fortalicii reingressum coartantur et ipsi pariter cum eisdem permixti subintroierunt. Omnibus igitur captivitati addictis alii mox in arboribus sunt suspensi, alii vero sexaginta novem numero Wiennam deducti et ibidem in vigilia Iohannis Baptiste novis aptatis patibulis sunt suspensi. Fidissimus tamen pater Wilhelmus Ebser miles sagitta tactus hac expedicione cecidit et alii plures cum eodem. Deinde ad Schalitz in Pangracium tocius malicie fermentum , qui litteris et sigillis et promissionibus sub honoris sui iactura vicibus se repetitis constrinxerat contra Austriam nullis umquam diebus insidias moliri aut predas admittere, qui tamen omnium predarum participem hiis annis se notorie fecerat et suis latronibus regulas prescripserat, totus divertit exercitus, ubi et nonnulli gravia dispendia per bambardas experti sunt. Tandem vero Pangracius ad Ungarorum gubernatorem properat , auxilium postulat, se et sua sibi subicit, quod et mala sua hora reperit. Nam scriptis ad comitem factis, quatenus... opidum Ungarie non infringeret et se, dum de omni periculo aut dampno ab eodem pro futuro Austrie irrogando sortem faceret et firmis caucionibus id ad effectum vellet perducere, sub fide et fideiussione baronum offerret dumque Pangracius eciam cum fletu prefatum opidum dedicioni ut bellicis instrumentis abductis dumtaxat et salvis personis exhiberet, capta civitate soluta est obsidio. Quam Iohannes de Hunnaid gubernator in suam suscepit dicionem anno Domini MCCCCLº sabbatho ante beatissime Marie virginis assumpcionis festivitatem . Hoc eodem anno cives Nove civitatis, qui ab anno preterito citra contra Wiennenses provocati sunt, ut merces regia strata venientes a Veneciis undique per Carinthiam et Styriam, acsi a Domo Austrie forenses essent, supponerent regis Friderici sub arresto, sub quo et ultra anni cursum perstiterunt, licet Wiennenses se patrie Austrie iusticie, in qua et Nova civitas consistere dinoscitur, obtulissent vicibus repetitis.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
