# Chronica Austriae 4.1461-1468

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1461 to 4.1468. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1461
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1461

Tandem vero, cum omnium venalium in parvis civitatibus Austrie pariter 〈in〉 Wienna plus quam in Nova civitate visa esset copia habundasse , thelonea quoque Karinthie et Styrie ac tabernas et hospicia in multis defecisse, per prefatum dominum regem talis finis imponitur, ut Wiennenses pariter et Nove civitatis incole in suis utrimque antiquis consuetudinibus remanerent privilegiis ducis Friderici alias per imperatorem Fridericum II. et patriam ob suas insolencias eiecti et confirmacione desuper non obstantibus quibuscumque. Wiennenses tamen queruntur se in hac instigata, ut creditur, per emulos differencia ad LX milium florenorum iacturam incurrisse. Efflagito denique pium lectorem pro venia, si quid nimis profuse aut truncate fortassis in medium deduxi; quia et nonnulla, que vidi et audivi, silencio transire non potui, ita nativo solo compaciens ipsius decipulas sibi a suis extensas enodare non debui. Preterire tamen volui plurimas tyrannides, quibus in Austriam desevierunt hiis XI annis vite serenissimi regis tempore Ladislai. Seniel de Vetaw asuetus predis a puero – post rapinas semper pauperior iuxta Salomonis proverbium,Est, qui rapit aliena, et semper est pauperior' – item Bertoldus de Leyppen alias de Templstain, item quidam de Rawtzenprugkh et presertim a predonibus in Gunss, a quibus quomodoque pluribus dissimulantibus durissimis 〈patria〉 subacta sit servitutibus, vix membrana capere et iam fatigata manus valeret exarare. Anno insuper, quo supra, MCCCCLº in festo sanctorum Symonis et Iude habita est dieta cum Ungaris in Posonio. Ibique dum Ungari petivissent sibi tradi regem Ladislaum ad regnum cum ipsius corona, reddi castra, que rex Romanorum per suos occupavit in eodem, pariter Ladislaum palatinum usque detentum pristine restitui libertati, tercio obtento de primis grandis se ingessit disputacio. Resederunt tamen finaliter in hac sentencia, quod illustrissimum dominum regem Ladislaum serenissimus dominus rex Romanorum vel ad Posonium et castrum eiusdem vel ad Wiennam sub sua tutela constitueret, ut omnibus suis regnis et dominiis liber accessus pateret.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
