Latin
4.1469 to 4.1474
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1469-1474
Not analysed yet
In quo finaliter residebant. Regales vero id ad aures prefati domini regis se deducturos promittebant firmatis trewgis usque ad festum corporis Christi de anno LIº, prout dominus reverendissimus legatus Iohannes tituli sancti Angeli tractaverat, Bohemi vero eodem anno LIº in festo Gregorii missis dominis seniore Ulrico de Ross, Alsone de Sternberg una cum filio Smiritzki cum pluribus utrimque partis ad regem petiverunt in effectu dominum regem Ladislaum sibi dari ad coronandum pariter et regendum Bohemiam, quia hoc pretermisso nequaquam pax procurari possit in regno, offerentes se ad providendum eidem magnifice et per suas proprias obvenciones a civitatibus et fodinis metallorum necnon et voluntarias eorum contribuciones. Quibus in dieta eorum de proximo in die Kiliani celebranda rex decrevit ipsis ad singula petita dare responsa, que ob pestis seviciam, que Pragensem civitatem anno, quo supra, MCCCCLIº plurimum depascebat, usque ad festum Wentzeslai proximum affuturum prolongata est, ita quod in dieta ista finaliter super suis petitis sine prorogacione ulteriori a maiestate regia responsum accipiant sine pluri. Anno LIº, quo supra, Iohannes Isgra de Moravia in odium Iohannis de Huniad gubernatoris incastellavit monasterium sancti Benedicti de Watha constitutis ibi sexcentis predis asuetis. Quos dum exercitu XV milium virorum cinxisset nec eius liberum abscessum permitteret neque in dedicionem suscipere vellet, sed preparatis acutis palis omnes infigere decrevisset, Isgra cum nongentis equitibus et sexcentis peditibus in castro curruum suos volens eripere venit et conserto prelio occisis multis et in captivitatem actis episcopo Agriensi et aliis prefatum Iohannem terga vertere coegit in profesto nativitatis virginis gloriose. Qui fuga lapsus per naviculam 〈ipse〉met quintus mala hora Budam usque devenit et, licet instanti tunc hieme plures intercesserint tractatus inter eosdem, finaliter tamen optato fine frustrati sunt, quinymo et in parcialibus conflictibus nunc hos, nunc alios adiutores absumpsit gladius, adeo ut circa festa paschalia prefatus Ysgra quingentos fere fautores et parcium adiutores Iohannis prenominati potenti manu deiecit.