Latin
4.1482 to 4.1489
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1482-1489
Not analysed yet
Avunculo vero suo ex matre sorore ducis Zäringie Burgkdorff cum Kyburg et aliis reliquit, ob quod et vetustatem castri de Kyburg ex opposito Friburgi situati in Brißgöw et non de Hablspurg titulabatur. Mortuo igitur Bertoldo duce Zäringie, de quo magnalia feruntur in Reni partibus, quomodo per imperatorem ob suam legalitatem de humili stirpe ad ducalem conscenderit dignitatem (quamvis hystorie ipsum ducem de Zäringen ab Ernesto et Hermanno prevignis Conradi imperatoris, qui et sibi in ducatu Suevie alter post alterum successerunt, referantur duxisse originem), uni sororio cessit dominium in Kyburg de Burgedensibus, alio vero comiti de Urach Egenoni, qui moriens reliquit Conradum filium seniorem, cui cessit dominium in Suevia, a quo comites de Furstenberg. Conradus vero moriens reliquit duos filios Egenonem, cui cessit dominium Friburgense, et Hainricum, cui cessit Newnburg et Padn. Qui dum sero sub macellis cuiusdam civis stuprasset uxorem, ideo contra eum intentant rebellionem. Propter quod eos bello petit, ut pluribus annis sterilis terra a cultura permaneret, quo usque Rudolphus ad regnum electus Newnburg imperio confiscaret. Interea, quia milites Basilienses inter se dissenciunt –nam quidam Stelliferi habentes stellam albam in rubeo campo, alii vero psitacum viridem in albo campo dicebantur Psitaci –unde multa bella oriuntur Basilee. Habuit eciam Rudolfus de Hablspurg Hainricum de Hablspurg cognatum fratrem, qui una cum comite Hainrico de Baden, de Epting, de Ufhenn, Rychinpfaffin, de Ramstain, Kornnmechtz Stellifferi erant; marchio de Hochberg, de Rötel, Scolarii, Monachi, de Reno, Marscalci, Camerarii et alii fuerunt Psitaci. Ulricus igitur de Newnburg filius fratris aut sororis comes moriens reliquit quatuor filios dictos de Nidaw, de Straßberg et de Arberg et Hainricum episcopum Basiliensem cum multis filiabus nuptui datis de Tocknnburg, de Valkhnstain, de Rötell, de Regennsberg, de Grandisono.