# Chronica Austriae 4.1490-1499

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1490 to 4.1499. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1490
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1490

Iste episcopus cum Newnburgensibus oppressis , ut supra, per Hablspurg opidum Bladoltzheim prefati Rudolffi, item turrim in Othmarschein destruxit, licet idem episcopus tercia consanguinitatis linea attineret Rudolffo. Quapropter et quia Stelliferi de Basilea expulsi sunt, tempore autumnali Rudolfus Basileam obsidet, vineas colligit ferroque et igne terras civitatis et episcopi deseruit. In qua obsidione Rudolffus de Hablspurg accersitur ad regnum et decem et octo annis strenue gubernavit. In quo eius filius Albertus mediate succedit et eidem filius eius Fridericus , tandem Albertus V. huius serenissimi Ladislai genitor, Ungarie, Bohemie etc. rex, dux Austrie etc., ad regnum Romanorum invitus trahitur, ut supra prelibatum est. Et ut prefati ducatus ab antiquis eciam temporibus clarescat nobilitas incolarumque eius strenuitas ac suorum principum cunctis patescat probitas, privilegia ipsius ac suorum incolarum a divis imperatoribus emanata presentibus volui interserere, ut ora claudantur oblatrancium et detrahencium lingue frenentur, que facibus livoris succense se solos arbitrantur terrarum incolere spacia suasque patrias dumtaxat laudibus coronandas. Nec enim......... est acceptores personarum erga innocentes odiorum agitare fomenta, sicut virtus contraria viciosis esse dinoscitur, impudicis exosa sanctimonia, inimica lubricis castitas et corruptis gravis pena integritas et superbis humilitas exosa ut crudelibus semper exosa misericordia . Malos siquidem qui verbo vel exemplo monet, offendit, et incurrit odium, qui arguit criminosum. Ex qua autem stirpe matris et aviarum processerit noster inclitus Ladislaus, in prompte est. Nam rex Rudolffus thori sociam habuit dominam Annam de Furstenberg, dominus Albertus rex I. dominam Elisabeth ducis Karinthie et comitis Tyrolis filiam, ex qua genuit Albertum III. et Leopoldum avum domini imperatoris. Albertus III. genuit ex Beatrice filia burgravii Nurnbergensis Albertum IIII., Albertus autem IIII. genuit ex domina Iohanna filia ducis Bavarie Inferioris ac comitis Holandie et Zelandie etc.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
