Latin
4.1500 to 4.1510
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1500-1510
Not analysed yet
Albertum V. regem Ungarie et Bohemie una cum Iohanna ducissa Bavarie. Albertus autem rex genuit dominum Ladislaum ex Elisabeth unica domini Sigismundi imperatoris filia, dominas Annam, Elisabeth et regem Ladislaum, de quo sermo noster exorsus est. Unde patet, quod ab utroque parente de regia stirpe duxit originem, quod et liquet, si maternam stirpem indagabimus. Nam Hainricus imperator VI. comes Lutzlburgensis filium suum Iohannem mortuo rege Bohemie constituit inibi regem. Hic Iohannes ex filia regis Bohemie genuit Karolum imperatorem et hic ex ducissa de Stetin genuit Sigismundum imperatorem et iste ex Barbara comitissa Cilie genuit dominam Elisabeth nostri Ladislai regis genitricem. In nomine sancte et individue trinitatis amen. Hainricus dei gracia Romanorum rex 〈et〉 semper augustus. Dignum est nimirum et consentaneum possibilibus rogatibus regiam maiestatem omni tempore annuendo largissime subvenire ipsosque benigniter adimplere. Noverit igitur omnium Christi nostrique regni fidelium 〈presens〉 etas et successiva posteritas, quod nos principum, quorum iure quemque Romanorum regem est eligere, beneplacito, consilio et favore omnia iura, gracias et libertates cunctasque bonas consuetudines nobilium terrarum scilicet Austrie et Styrie, que usque ad nos varie devenerunt, de quibus eciam rite et racionabiliter noster et sacri regni dilectus Leopoldus dux Austrie et Styrie antiquorum imperatorum Romanorumque regum litteris, quas certitudinaliter lesione procul mota qualibet vidimus, plenius nos instruxit. Et cum divina gracia regia perfectissima perfruimur potestate, procul dubio nostram regalem bene condecet libertatem, ut nostros et sacri regni principes eorumque terras iuribus et graciis specialibus sublimemus, e quibus specialiter magnificum et sacro regno fidelissimum summum nostrum principem Leopoldum ducem Austrie et Styrie easdemque suas terras sequentibus iuribus, graciis et libertatibus volumus Honorare. Primo, quod, si aliquis alicui ducum Austrie et Styrie, quacumque censeretur dignitate, suarum terrarum provincias et talia cetera quocumque nomine nuncupacioneque censeantur, que aut a regali magnificencia seu a principibus spiritualibus concessionis collacionisve ofßcio derivarentur, legare, dare, obligare, vendere contingeret, eosdem venditores sive obligatores huiusmodi nostra regalis maiestas nec aliquis hominum aliqualiter valeat impedire.