# Chronica Austriae 4.1511-1518

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1511 to 4.1518. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1511
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1511

Quod si autem eadem vendicio, obligacio, dacio, legacio evenire contingeret tam repente, quod nec regia sublimitas nec horummodi collatores possent aliquatenus requiri, ducibus Austrie et Stirie predictis in eorum iuribus ob hoc nullum eveniat penitus detrimentum. Eciam idem generosus princeps Leopoldus dux Austrie et Stirie coram nostre maiestatis oculis et electorum Romani regni culminis inquisicione et sentencia obtinuit presolerti pre secundum suarum antiquarum litterarum recitacionem omnia sua iura seu feuda, cuiuscumque sint condicionis, in equo residens recipiat talibus collacionibus magnifice preditatus. Preterea eidem illustrissimo principi Leopoldo duci Austrie et Stirie cunctisqus suis sequacibus hanc largiter concedimus dignitatem, ut 〈in〉 sui principatus pilleo nostre regalis corone diadema sollenniter jene possit volentes largius suas terras seu diciones, districtus et cetera ad huiusmodi pertinencia, vel que in posterum poterint obtinere, habere cuncta iura, libertates, gracias bonasque consuetudines, quas duces olim terrarum iam dictarum pie recordacionis in commendabilem ex antiquis consuetudinem perduxerunt aut que recenter a nostre manibus excellencie susceperant, quibusvis impedimentis inviolabiliter procul motis demum mandantes et sub interminacione nostre gracie districte precipientes, ut nullus sit, qui ausu ductus temerario strenuissimum principem Leopoldum ducem Austrie et Styrie prefatum suosque sequaces audeat impedire vel alicuius ingenii scrupulo molestare. Quod qui facere presumpserit, offensam nostre celsitudinis se noverit incursurum. Ad quarum eciam graciarum concessarum perhennem memoriam presentem eis litteram conscribi et sigillo nostro iussimus insigniri. Testes hii sunt: Ludovicus dux Bavarie palatinus comes Reni, Vdalricus et Ludovicus comites de Ferreto, Conradus burgravius de Nürnberg, Fridericus de Truhendingen, Eberhardus dapifer de Wallpurg, Chonradus pincerna de Winttersteten, Chonradus de Smidelveld et alii quamplures. Acta apud Ezelingn anno dominice incarnacionis MCCXXVIIIº VIIIIº kalendas Septembris indictione I. In nomine sancte et individue trinitatis amen.

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
