# Chronica Austriae 4.1525-1530

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae, 4.1525 to 4.1530. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1525
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/thomas-ebendorfer/chronica-austriae/4.1525

Ne autem in hoc facto honor et gloria patrui nostri charissimi aliquatenus minuatur , de consilio et iudicio principum illustri Wladislao duce Bohemie sentenciam promulgante, quam ceteri principes approbabant, marchionatum Austrie et dictam marchiam supra Anasum commutavimus in ducatum eundemque ducatum cum subscriptis iuribus, privilegiis et graciis omnibus liberalitate cesarea contulimus Heinrico predicto patruo nostro charissimo, prenobili aue uxori Theodore et liberis eorundem ob singularem favorem, quo erga dilectissimum patruum nostrum Hainricum Austrie ducem, eius conthoralem prenobilem Theodoram et eorum successores necnon erga terram Austrie, que clipeus et cor sacri Romani imperii esse dinoscitur, afficimur, de consilio et assensu principum imperii dictis coniugibus, eorum in eodem ducatu successoribus necnon pretacte terre Austrie subnotatas constituciones, concessiones et indulta auctoritate imperiali in iura plena et perpetua redactas donavimus liberaliter vigore presencium et donamus. Primo quidem, quod dux Austrie quibusvis subsidiis et serviciis tenetur nec esse debet obnoxius sacro Romano imperio nec cuiquam alteri nisi ea de sui arbitrii fecerit libertate eo excepto dumtaxat, quod imperio servire tenebitur in Ungariam XII viris armatis per mensem unum sub expensis propriis in eius rei evidenciam, ut princeps imperii dinoscatur, nec pro conducendis feodis requirere seu accedere debet imperium extra metas Austrie, verum in terra Austrie sibi debent sua feoda conferri per imperium et locari. Quod si sibi denegaretur ab imperio, requirat 〈et〉 exigat litteratorie trina vice, quo facto iuste possidebit sua feoda sine offensa imperii, acsi ea corporaliter conduxisset . Dux eciam Austrie non tenetur aliquam curiam accedere edictam per imperium seu quemvis alium, nisi ultro de sua fecerit voluntate. Imperium quoque nullum feodum habere debeat Austrie in ducatu. Si vero princeps aliquis vel alterius status persona nobilis vel ignobilia cuiuscumque condicionis existat, haberet in dicto ducatu possessiones ab ipso iure feodali dependentes, has nulli locet seu conferat, nisi eas prius conduxerit a duce Austrie memorato; cuius contrarium si fecerit, eadem feoda ad ducem Austrie devoluta libere sibi extunc iure proprietatis et directi dominii pertinebunt principibus ecclesiasticis et monasteriis exceptis, dumtaxat in hoc casu cuncta eciam secularia iudicia, bannum silvestrium et ferinarum, piscine et nemora in ducatu Austrie debent iure feodali a duce Austrie dependere .

---

Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000693.zip.
