Latin
4.1540 to 4.1550
Thomas Ebendorfer, Chronica Austriae 4.1540-1550
Not analysed yet
Si quibusvis curiis publicis imperii dux Austrie presens fuerit, unus de palatinis archiducibus est censendus et nichilominus in consessu et incessu ad latus dextrum imperii post electores principes obtineat primum locum. Dux Austrie donandi et deputandi terras suas, cuicumque voluerit, habere debet potestatem liberam, si, quod absit, sine heredibus liberis decederet. nec in hoc per imperium debet aliqualiter impediri. Prefatus quoque ducatus Austrie habere debet omnia et singula iura, privilegia et indulta, que obtinere reliqui principatus imperii dinoscuntur. Volumus eciam, ut, si districtus et diciones dicti ducatus ampliati fuerint ex hereditatibus, donacionibus, empcionibus ,deputacionibus vel quibusvis aliis devolucionum successionibus, prefata iura, privilegia et indulta ad augmentum dicti dominii Austrie plenarie refferantur. Et ut hec nostra imperialis constitucio omni evo firma et inconvulsa permaneat, presentes litteras scribi et sigilli nostri impressione fecimus insigniri adhibitis ydoneis testibus, quorum nomina sunt hec: Pilgrimus patriarcha Aquilegiensis, Eberhardus archiepiscopus Salisburgensis, Otto Frisingensis episcopus, Conradus Pataviensis episcopus, Eberhardus Bambergensis episcopus, Hartmannus Brixinensis, Hartwicus Ratisponensis et Tridentinus episcopus ,dominus Welffo, dux Conradus frater imperatoris, Fridericus filius regis Conradi, Hainricus dux Carinthie, marchio Englbertus de Ystria, marchio Albertus de Staden, marchio Deopoldus, Hermannus palatinus comes de Reno, Otto comes palatinus et frater eius Fridericus, Eberhardus comes de Sulczpach, Rudolffus comes de Sweinsheut, Albertus comes Hallensis, Eberhardus comes de Purckhusen ,comes de Butena, comes de Peylstain et alii quamplures, etc. Signum etc. Ego Raynaldus cancellarius vice Arnoldi Moguntini archiepiscopi et archicancellarii recognovi. Regnante domino Friderico Romanorum imperatore augusto in Christo. Datum Ratispone XVº kalendas Octobris indictione IIII. anno dominice incarnacionis MCLVIº feliciter amen. Anno regni eius Vº, imperii IIº'. Nos itaque, qui fidem et obsequia nostrorum principum non patimur irremunerata transire, attendentes fidem puram et devocionem sinceram, quam predictus dux ad maiestatis nostre personam et sacrum imperium habet, pro gratis quoque serviciis, que nobis et imperio exhibuit hactenus fideliter et devote et que exhibere poterit inantea graciora, ipsius supplicacionibus favorabiliter inclinati suprascriptum privilegium divi augusti avi nostri predicti huic nostro privilegio de verbo ad verbum inseri iussimus omnia, que continentur in eo, de imperialis preeminencie nostre gracia confirmantes.